CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1550581 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1550581.

Nodus 1550581 in documento skrl-3.xml


8.

1 Sed vero pro supremorum comitum dignitatibus et officiis tres continuo candidati, quos SS. et OO. respectivorum comitatuum dignos reputaverint, Regiae Maiestati praesentabuntur; ex his deinde unum designandi Regiae sit authoritatis. 2 Cavebit tamen procurator nationis ne in genere ad insigniora sive Regni, sive Regis officia alii admoveantur quam quorum et antenati per tres continuas generationes intemerata in patriam fide officiis quibuscunque sive Regni, sive Regis, quamquam minoribus, defuncti sunt.