CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1550520 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1550520.

Nodus 1550520 in documento skrl-3.xml


6.

1 Barones Regni, qui una ministros et magistratus REGNI constituunt – D. palatinus, judex curiae, tavernicus, et cancellarius (primas) Regni; sacrae item coronae conservatores, et procurator nationis – cum has dignitates vacare contigerit, e propositis per Regiam Maiestatem candidatis per SS. et OO. eligantur.

2 Ne vero ideo quod ob solam harum dignitatum constitutionem SS. et OO. Regni in comitia cogere difficile videatur, (casus autem hic etiam frequentior esse potest) electio memoratorum Regni ministrorum unquam suspensa maneat taliterque modo dictas dignitates et officialatus diutius vacare contingat: illico, cum aliqua earum dignitatum vacantia enata fuerit, Excelsus Regni Senatus a Sua Regia Maiestate nominandos pro vacantibus dignitatibus candidatos enixe flagitare, et nominatos intra spatium 40 dierum Statibus et Ordinibus Regni in generales comitatuum congregationes confluxuris notificare teneatur. 3 Ex comitatibus deinde nomen illius individui, in quod plurima Statuum vota conspiraverint, intra spatium aliarum 40 dierum ad Excelsum Regni Senatum repraesentetur, ut sic dein ille, cui plurimi comitatus suffragantur, in Senatu Regni Excelso solemniter proclamari, invitari, atque installari valeat.

4 Votorum vero, quisquis ille fuit, eventus, et suffragiorum provincialium specifica qualitas occasione promulgandi per provincias novi dignitatarii in tesseram fidelis computus Statibus et Ordinibus Regni ab Excelso Regni Senatu officiose intimetur.