CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1549817 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1549817.

Nodus 1549817 in documento milet-versus.xml


(1) Urbi Epidauro nomen donavit et esse Temporibus Moysis fugiens Epidaurus Aegypto Quam signis visis perituram noverat urbem. Quidam Romani, destructa sic Epidauro, Bellum civile fugientes forte subintrant Portum Dalmatiae, qui Gravosius vocatur. Hic pariter inopes fugientes ex Epidauro, In magnis ripis, tibi nunc est urbs Ragusina, Castellum statuunt monitis actuque Ioannis, Qui iam praedictae fuit archiepiscopus urbis. Atque arcem, vivi tutam munimine saxi, Aspectu horrendo, praecelso in vertice montis, Hoc castrum vocitat Epidaurica lingua Labusa, Namque ripa sonat hoc idiomate labes, A magnis ripis nomen traxere priores; Nunc L in R, G pro B mutando, moderni Ragusam dicunt, quae Sclavonice Dubrovnik Dicitur a sylva, quia sylva fuit locus ille, In quo nunc urbs est et Dubrava sylva vocatur.