CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 154655 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/154655.

Nodus 154655 in documento kunic-r-epigr.xml


773. [770.] In Postumum futilia sua iterum atque iterum auribus inculcantem. Sperno dicta semel, quae dicis, Postume; nulla est Queis venus, ingenui mica nec ulla salis. Quid cum eadem toties memoras, lassisque molestus Auribus inculcas atque iterum atque iterum; Dein iterum atque iterum rursus: nec pausa, nec ullus Est finis dictis re sine futilibus. O, Lydam cerebri felicem, quae tamen usque Istam fert tantam tam bona stultitiam!