CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 154021 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/154021.

Nodus 154021 in documento kunic-r-epigr.xml


751. [748.] In importunum petitorem. Non semel, at decies quae dixti, Pamphile, per te Ipse mihi, dici cur mihi vis eadem, Meque alia atque alia nequidquam voce moneri, Quae memini, quae sum jam tibi pollicitus? Non satis est miserum quod vexas tute? Gravis quo Sis magis, adsciscis nempe tibi socios, Ipsam et mi Lydam, quamvis ex omnibus una Mi gravis esse nequit, vis tamen esse gravem!