CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 152098 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/152098.

Nodus 152098 in documento kunic-r-epigr.xml


676. [675.] De Tulla et Aulo. Irrides miserum quod se putat Aulus amari; Jure quidem, id nullo si putat indicio. At si multa tibi sunt dictaque, factaque, amorem Quae vulgo haud parvum prodere, Tulla, solent, Haud aequum est illum videri, sed mage dici Affinem culpae te, male quae simulas. Indicia et vertis rerum atque affigis inani Officio, quotquot sunt in amore, notas.