CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 151935 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/151935.

Nodus 151935 in documento kunic-r-epigr.xml


671. [670.] In Cynnamum nihil rerum amantem. Nil quod amas, ducis tibi pulchrum, Cynname, quercum Nempe hirtam et duros aequiparans lapides; Nusquam non manus tot vitae ad munia, inertim Nusquam non torpens frigidior glacie. Qui bene amat, laudo: prorsum qui cassus amore est, Sperno equidem, nugas et reor esse meras.