CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 151326 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/151326.

Nodus 151326 in documento kunic-r-epigr.xml


649. [648.] Ad Bolanum nimis negligentem in uxore custodienda. Uxori mire fidis, Bolane; puellam Atque suo facilis vivere more sinis, Quo vult ire, domi quicum vult esse, venusto Saepe diem totum ducere cum Marato. Felix! Sorte datum cui nil metuisse, virorum Cetera turba suo quod metuit capiti. Felix, pol, saltem donec nescire licebit, Non servata suam servet an illa fidem.