CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 151117 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/151117.

Nodus 151117 in documento kunic-r-epigr.xml


642. [641.] Ad Gallam, nimium admirantem Varum. Quidquid agit Varus, magnum tibi, Galla, videtur, Nec miror, forma qui nitet eximia. Mirer, quidquid agunt, deformi corpore qui sunt, Esset ni prorsum futile et exiguum. Exigis ad veri normam nihil: omnia quanti Sint pretii, sola quaeris et in facie.