CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1506027 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1506027.

Nodus 1506027 in documento bunic-j-vgc.xml


AD ELECTVM INVICTISSIMVMQVE Imperatorem Carolum August. Praefatio II. Iacobi Boni Racusaei. Tu quoque magne ueni, nam te mea tibia Caesar Inuocat, urbe tuus nam te manet aspice, pastor. Huic ades, hunc et enim cultu uenerabere sancto, Huic Aquilis in signa tuis uictricia cedent Cuncta triumphali quae mox dabis aequora cymbae. Pastor erit populis, Caesarque erit omnibus unus. Nam noua purgatis implebit ut horrea granis Alter ab Aegypto mundi seruator Ioseph Aduenient ultro gentes, has ille minister Pane salutifero saturabit, iura subactis Atque reformatis ille et dabit optima terris, Aurea succedent hinc saecula, Pastor ouilis. Vnius unus erit, mundo pax alma, diescet. Multa serenatis oracula mentibus alto Sol pandet, noua sol et lumina fundet Olympo. Vnde propinqua pias inuisent numina terras. Ille sedens in sede Dei reget omnia, iusta Frena tenens, et Marte potens, et Numine fortis, Turpe nefas omneis abolebitur omne per oras. Interea Caesar tantos in frena tumultus Coge tua, et terrae discordia comprime regna.