CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1505691 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1505691.

Nodus 1505691 in documento bunic-j-vgc.xml


AD SANCTISSIMVM D. N. CLAEMENTEM VII. PONT. MAX. et ad Imperatorem electum inuictissimumque Carolum Aug. Praefatio. Iacobi Boni Racusaei. Dextera uirtutum domini mihi sancta canenti Hoc exegit opus, quod nulla incendia, nullas Horret aquas, ullum nec ab aethere labile tempus, Aut formidati tonitrus, aut fulminis iras. Stat quia luce Dei, coeli quia mole tenetur, Aeternaeque uirent aeterno in uertice laurus. Non hic arma uirum miramur Apolline ficto, Infandique graues iras agitamus Achillis, Aut per inane uagum uento iactamus Vlissem, Non falso quae multa mouent Helicone poetae, Ah ualeant hoc sancta Dei qui templa profanant Pruritu et uacuas uerbis mulcentibus aures. Non hic horret humus syluestribus obsita dumis, Non inaratus ager sterili syluescit auena. Vt sine fruge suo parnasia uertice laurus Vanescit, lucusque leues effutit in auras. At magni canimus mirabile nomen Iesu Quattuor a radiis haud ulli effabile diuum. Per tris effusum Triadas, et munera septem. Quo duplex natura coit, personaque triplex, Quo lux et uita, et coelo uia panditur alto, Et Deus aeterna nobis mercede paratur. O cui summa dedit proprium claementia nomen, Tu mihi sancte pater faueas, qui maximus alta Sede Dei resides, et Numinis instar haberis, Bissena aetherio qui limina pandis Olympo, Qui tua tartareum sub frena Acheronta coerces, Huc ades, et toti Christi uice praeside mundo, Et uice pastoris triplices age, tende choraeas. Tu quoque Romani imperii qui iura gubernas Carole dexter ades, o rex Auguste Quiritum, Indue Terpsicorem, septenaque dona, canoram, Hinc ostende suo terris in lumine Christum Romanas latio moderantem carmine classes Hinc noua crassantis iam confice monstra Medusae Pestiferum rescinde caput, ceu Perseus alte Marte tuo cunctas Herebi superante proc Ignibus heus alte modo te succinge coruscis Sordentesque luto piceae Stygis ure Luteros. Expectatus adest, en regna capessite Pastor, Alter et terius mundi componat habenas Romanas latio moderantem carmine classes Ille tibi, tu illi, sit et unum numen utrique.