CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1502365 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1502365.

Nodus 1502365 in documento krcelic-b-ann.xml


(Mors vicebani Busan. Consilium guberniale.)

Vicebanus Joannes Busan a biennio prope aegrotabat tumore quodam et abscessu in facie; concesserat Graecium Stiriae, ut curaretur, sed rediit in patriam Aprilis initio et die 5. Aprilis Zagrabiae in domo sua munitus saeramentis pie obiit; die 7. Aprilis sepultus apud moniales Clarissas Zagrabiae pompa solenni, dicto per me et typis dato eidem sermone funerali. Ob mortem ejus ad finem Aprilis Varasdinum indicta habitaque est regni congregatio, in qua vicebani honorem consecutus est dominus Antonius Bedekovich de Kumur, banalis tabulae assessor. Causa impediendi consilii gubernialis item excorporationis locorum Carolostadio adjacentium et vicinorum, Viennam ablegatur dominus comes banus, item dominus Nicolaus Skerlecz protonotarius, esto banus in Petrum Spissich propensior fuisse observaretur. Verum uterque, ut fama erat, studiosior fuit consilii inducendi quam impediendi; quin immo de promovendis actum est, egeruntque; reversi sunt Vienna indictave Zagrabiam ad festum s. Margarethae pro mense Julio regni congregatio. Haec fuit frequentissima, ut esse solet Zagrabiae, in ea multa acta sunt, praecipua fuêre: excorporatio tenutorum circa Carolostadium a jurisdictione regni et comitatus ad jurisdictionem militarem generalatus illius; publicatus ejusdem negotii et comissionis regiae commissarius dominus baro Franciscus Xaverius Koller, tum vicepraeses Viennae Illyricus et commissionis sanitatis, item ex parte militarium dominus generalis Philippus Beck | utpote inspector etiam horum Croatiae Sclavoniaeque confiniorum, dominus autem Ladislaus Bisztriczei pro actuario sive secretario.

Ob praemissas res, quae fuit ad suam Majestatem repraesentatio, hic adnectitur. Episcopum Thauszi petebant status, si ipse dignaretur cum eadem ire Viennam, sed exorari nequivit inquiens: ego non curo, si vos omnes diabolus rapiat, dummodo mihi bene sit, ego gratiam regiam, quam habeo, pro vobis non dabo. Escribi nequit, quae effecta est ab eo omnium aversio, qui qualesque prodibant pasquilli, quare banus denuo cum 500 aureis pro viatico Viennam mittitur; rediit ad 5 Augusti, insinuavitque clam nominatis ad consilium, ut ad diem 20. Augusti Varasdini adessent. Quare comparente Varasdinum excellentissimo domino barone Francisco Koller cum mentionato superius secretario, die 20. Augusti anni hujus 1767 Varasdini introductum incoatumque est consilium regium in regnis Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, insciis statibus et ordinibus, ejusdemque consilii instructione nec cum statibus concertata, nec communicata. Cives Varasdinenses exceperunt commissarium, tormenta explosa, ipse salutatus a capitaneo Fricz et versus quidam distributi compositi a domino Körösztur qui adnectuntur in fine.

Nema ih.

Baro Koller dixit orationem Viennae typis datam et infra adnexam

Nema ga.

, praesidem consilii declaravit comitem banum, consiliarios illusstrissimos: dominum Joannem Baptistam Paxi, episcopum Sirmiensem et praepositum s. Petri de Posega, dominum baronem Michaelem Alexandrum Malenich, dominos Nicolaum Skerlecz una etiam directorem cancellariae, dominum Antonium Jankovich comitatus Posegani vicecomitem, dominum Sigismundum Komaromi, hactenus procuratorem fiscalem in Croatia; qui juramento deposito acceperunt instructionem regiam, effective sunt primi in eodem consilio consiliarii. Secretarios consilii dixit dominum Casparum Hainall, suae banalis excellentiae secretarium; dominum Alexandrum Secsen, comitatus Zagrabiensis vicenotarium hactenus, registrator, archivi conservator et una expeditor factus Joannes Mihalkovich, protokolista dominus Ludovicus Köröskeny; cancelistae: Joannes Kargar, Josephus Krutten, Josephus Vitez; accessistae: Franciscus Zombor, Ignatius Kovachoczi, rationum exactor domiuus Casparus Svagell, antea judlium comitatus Varasdinensis. Promulgatum, a camera Posoniensi pro salariis et necessitatibus consilii danda 12 milia, quoadusqae fundum sibi consilium invenerit, atque hac ratione mutata est vetus Sclavoniae gubernatio. Banus ad praesidis munus et officium corruit.

Interea baro Koller ut commissarius cum generali Siskovich confiniorum inspectore de limitibus intra provinciales et militares egerunt Crisii oppidanisque Czirqueno occupatis.