CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1502228 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1502228.

Nodus 1502228 in documento krcelic-b-ann.xml


(Intuitu commercii)

annos ante aliquos compagnia Themessiensis fuit instituta, quae initio perexiguos habuit fructus. Anno nihilominus 1764. et 1765. sese restauravit frumenti exitu, ut anteriores sumptus non solum reciperet, sed lucrum ingens haberet. Odore ergo lucri et hujus exemplo excitati plures, varias inivêre compagnias, ut Janoshaza, cujus director erat comes Lopreszti; haec bobus trafficabat, sed intra annum damnificata, alia privilegialis dicta et binae aliae, ad quarum unam etiam Zagrabiense capitulum est subingressum. |

Comes Sermage, comes Franciscus Patachich levatas etiam ab aliis pecunias ad has investivêre compagnias, comes quoque Christophorus ab Erdoedy ; baro autem Ignatius Magdalenich emptum Siscii aut Zagrabiae frumentum ipse vendebat; quid ex his compagniis eventurum sit, tempus docebit. Sane anno hoc frumenti copia per Savum ex Sirmio et Sclavonia Siscium et ad Narth conducebatur, et ob inopiam tritici in statu papali atque Italia ob calores defectumque pluviarum sub finem Augusti altissimum fuit tritico precium. Flumine, Tergesti, kuplenik a fl. tribus et medio veniebant, ex quo dardanariorum per Carnioliam, Croatiam et Sclavoniam infinitus prope numerus, qui datis arhis triticum in stramine acciperent; Siscii et Carolostadii kuplenik antea a grossis 14 uno quasi momento elevarunt ad fl. duos, quaevis multos fecit damnificatos tam in arhis quam et coempto tritico. Nomine comitis Christophori ab Erdoedy capitaneus quidam cum praefecto Byff pactus fuerat pro metreta singula a fl. quinque; praenumerans praefecto bis mille fl., procurare autem tenebatur praefectus modios bis mille et quingentos; sed ad finem Septembris descendit valor tritici ad statum priorem a grossis 15 kuplenik denuo aquiri poterat. Dardanarii dilapsi, equidem certissimis nunciis et litteris edocebantur, Anconam naves plures plenas tritico ex Moraea, Albania aliisque locis appulisse, ultra centum milia staro italicorum adportantes; hinc isthic in loco venire triticum leviori precio, quam in Croatia emeretur. In antedicta dardanariorum copia Carniolia, ut suis prospiceret, effecit, ut ab aula mandaretur, ne dominia vendere praesumerent frumentum. Carolostadii praefectura militaris a quovis emente kuplenik quinque a cento precio grossorum 16 accipiebat, ut sic incolis provisum foret, neque extranei caritatem domi causarent. Flumine ea erat dispositio, ut Buccarenses aliique maritimi, commutare sal per Croatiam assoliti, universum frumentum Flumine deponerent. Una solaque fuit Croatia, quae provisione omni quoad sui necessitatem et conservationem careret, quin plures lucri odore a subditis suis emebant triticum fl. uno, quod illico a duobus vendebant.

Decimo sexto.