CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1502044 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1502044.

Nodus 1502044 in documento krcelic-b-ann.xml


(Vampiriorum ingens rumor)

fuerat per Hungariam, praecipue ad Tybiscum. An fabula sit, vel veritas; cum medicis quibusdam ad videndum indagandumque exmissus fuerat dominus Ladislaus Batta, secretarius cancellariae Hungaricae et consiliarius; quid adinvenerint, rescire necdum valui. Sunt autem vampirii cadaverum sive demortuorum, infestatio nocturna, foeminas et proles infestantium, cum foeminis coeundo et carnalia exercendo, puerorum autem sanguinem plane exsucando et sic enecando. Res haec pluribus et clarissimis viris est incredibilis, alii ob testimonia putant haec a daemonibus fieri, assumpto defuncti cadavere. Dominus parochus Oboroviensis Adamus Habianecz, dum qua Jesuita Patakini syntaxim docuisset, ad juratam fidem sequens mihi retulit factum. Patakini nempe apud Jesuitas loci parochos sepultum fuisse quendam nobilem (cujus mihi agnomen excidit), qui dein ad suam relictam noctu accedebat et cum eadem carnalem voluit coitum et vim ei faciendo, fortius ac vivens coivisse videbatur. Vis porro in eo constitit, quod per mamillas sangvinem ei exsugere voluerit et in effectu copiosiorem suxerit. Superiori loci ac parocho rem hanc aperit vidua, qui bonae famae ac vitae eam esse sciens, ne fors in somniis illuderetur. Post varia examina et tentamina imponit foeminae, cum ita ut depositus in crypta jacebat, seu eodem vestitu sese a defuncto molestari narraret, si ex vestitu, quem deponere et exuere referebatur, defuncto retinere quaepiam posset. Interea superior (erat is p. Adalbertus Töröck) curat visitari cryptam et sepultum, eum integrum et vestitum depraehendunt; in crypta superiori lapide ad latus foramen exiguum, quod praecludi fecit superior. Foemina vero cum alia licet dormiens eodem lecto, in cubiculo autem plures adhibens, denuo vim eam passa est, coitumque sustinuit ad horam matutinam circiter tertiam; qua reassumptis vestibus vampirius abiit, et quidem absque cothurno uno qua surrepto et abscondito ab alia dormitionis socia; pro quo nec is ullam fecit molestiam. Die altero succuba cothurnum flavum superiori reddidit, aductis etiam testibus, qui secum erant in cubiculo. Superior iterum cryptam aperit, praeclusum diligentissime foramen illud reperit apertum, sepultum carere cothurno uno ac eo ipso, qui ad se allatus fuerat. Vocatis tum consociis, intra quos etiam Adamus testis et fatens fuerat, vident intuenturque, carere cothurno vampirium, cui vena secta dedit sangvinem. Demum consveto usi fuêre remedio occisionis videlicet pluribus scloporum ictibus. Quidam autem caput praescindere solent, quo facto, ejusmodi vampirios esse cessare ajunt.

Quarto. Januario mense ob causas active vel passive fiscales tandem in causarum regalium directorem resolutus fuit dominus Paulus Szlavi, antea praesentiae regiae protonotarius; succedente sibi in protonotariatu domino

Ostavio pisac neispunjeno.

Kelcz.

Quinto.