CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1502007 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1502007.

Nodus 1502007 in documento krcelic-b-ann.xml


(Rusticorum per Hungariam tumultus.)

Insuper 1mo rusticorum per Hungariam trans Dravum situatorum usque ad Danubium crevit erga dominia inobedientia et contemptus, aula incommoda ista dissimulante. Erant ubi vis dominales sedes et in comitatibus revisiones. Miles, si alicubi objiciebatur illis, habuit ordines, ne vel in minimo iisdem noceret, quae a rusticis observata, ipsos audaciores reddebant. Vicecomitem comitatus Simeghiensis insecuti sunt, ut is vix Szigettum profugerit; dominum nempe Ludovicum Fesztetich, principem Nicolaum Eszterhazy coegerunt, ad subscribenda, quae volebant; ejus autem plenipotentiarium in Sasvar captum amplius 200 baculis sunt persecuti prope ad interitum; episcopus Quinqueecclesiensis Georgius Klimo vix se salvavit; comes Adamus Batthyan tavernicus aeque damna plura passus in suo curru; et eversis aedificiis subditi ad Sikloss principis Caroli Batthyani usi repressalibus provisorem harae porcinae incluserunt, ut porcum porcorum aesca aluerunt, donec capti jussu principis subditorum ad principem oratores dimitterentur. Tum 31. Augusti iruêre in Siklos numero prope sex milia, quos dum subcenturio cataphractorum cum compagnia terrere vult, percussus lapillo nasum amisit; occisi tres milites, qui dein globos explodentes 180 rusticorum partim occiderunt, laeserunt partim. Haec et his similia plura isthic ad nos perscripta sunt. Quia vero a rusticis tyrannidis accusabantur dominia, ideo imponebatur comitatibus, ut sessionis constitutivum elaborarent et ab hac competentem obligationem. Haec ut comitatus opinio Viennam mittebantur pro revisione, fuêreque evulgata mandata regia quaedam decretoria, quae rustici acceptare noluerunt, ea usi declaratione: ejusmodi mandata a rege foemina sive ejus scitu neutiquam emanavisse. Qua etiam re Viennam significata, jubebantur cavere a malo et damnis usque ad ulteriorem resolutionem. Interea ut commissarius regius exinittitur dominus Antonius Brunczvik, consiliarius et referendarius cancellariae Hungaricae aulicae Viennensis, qui circumiens Nemeth Ujvarinidemum consedit; sed ob discrepantes relationes, vel ut consilio regio locumtenentiali servetur auctoritas, successive ei additus est dominus Ladislaus Balogh locumtenentialis consilii consiliarius, qui nunc etiam hoc in merito laborarent. Labor omnis tam locumtenentialis consilii quam et cancellariae Hungaricae in hoc malecontentorum est opere. Regina ipsa Posonium ad conferendum saepius ivisse, scribebatur, sed nullo cum effectu. Comitem tavernicum Adamum Batthyan in persolvendis 40 fl. milibus, quos a subditis suis iniquius extorsisse arguebatur, iisdem suis subditis convictum, huc delatum est. Reliqua incerti rumoris non adscribimus, cum plebs illa nunc etiam perseveret in contumacia, praecipue in Tolnensi ac Baraniensi comitatibus. Secundo.