CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1501913 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1501913.

Nodus 1501913 in documento krcelic-b-ann.xml


(Regni congregatio.)

Pro die 15. mensis Septembris Varasdini publicata fuit regni congregatio et in effectu eo die isthic habita. Adfuit ad eandem dominus comes Theodorus de Batthyan bona Ozaly, Broth et Grobnik visitaturus; at primo solum die vicebanus causa valetudinis abfuit, aegrotabat etiam protonotarius, cujus loco, quis ducturus esset calamum, pridie in conferentia agebatur, coalitumque, ut conferentiarum secretarius dominus Benedictus Krajachich suppleret protonotarium; quod etiam factum; abfuit quoque episcopus, assessores tabulae. In hac congregatione actum principaliter de mandato et jussis per consilium aulae bellicum a bano bis acceptis de transferenda Bellovarinum cassa militari praetextu eo, quod haud opus esset tot commissariis prospicereturque aerario ita regio. Perspicatiorum quivis vidit, rem debili inniti fundamento, cura Preindllmayr, ad dies vitae habiturus esset mercedem, hinc aerario nil consuli, sed eliberari a fatigiis Zagrabiensem commissarium. Hinc non vanus metus, banalia regni confinia olim empta, reluto nempe centum milibus fl. rh., armorum jure avelli et consilio bellico subjici.

Secundo, cum in anno 1750 occasione regulationis confiniorum annua 40 fl. milia regnum pro horum confiniorum exsolutione diplomatice obtulisset, ex quibus 4 milia bano, locumtenenti duo subtraherentur, residua autem 32 fl. milia ab exactore regni bellico dabantur commissario annue, sub obligatione exsolutionis hujus, facile in totum Croatiae regnum extendendam consilii bellici jurisdictionem, id quod aulam optare, fama erat; eo sane commodius, quod aula quaedam ex tricesimis conferret, emolumenta quoque | confiniorum in subsidium haberentur conversa, quibus cessantibus, uti provincialis status repraesentandae suae impotentiae nânciscetur occasionem; ita militares, plus regnum solvere posse, praetendent et conscriptionis per eorum geometras admittendae, occasione jurisdictionem in totum sortiri poterunt. Apud nos desideratur conscriptio, ignoratur fumus, lamentantur eatenus plurimi, ut horum combinatione et aulae augendi sui aerarii studio ab exemplo vicinarum provinciarum metus eatenus haud innanis esset. Conclusum est itaque hoc in merito, ad aulam mittendos esse oratores ex magnatibus. Deprecante comite Joanne Patachich, canonico item Josepho Galliuff (quem banus mittendum voluit, aliis humanitatem suam et ad honores ambitum metuentibus) semet etiam excusante; hinc ex statu magnatum et cleri omissis contra morem adhuc servatum oratoribus, Mathias Sztolnekovich alias Bornemissza, ordinarius vicecomes comitatus Zagrabiensis cum diurno fl. 2 eatenus Viennam ordinatur. Huic banus adjunxit Alexandrum Secsén vicenotarium comitatus Zagrabiensis cum diurno fl. 2. Per deputationem sub praesidio comitis Orsich facta est his ablegatis ad aulam instructio, cujus basis diploma reginae anni 1750., per status neutiquam acceptatum, uti in diaeta 1751. Naisichius declaravisset, de quaestione intra comitatum et clerum nil actum, privilegium Poseganae civitatis promulgatum et armales Vollich Emerici.