CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1501537 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1501537.

Nodus 1501537 in documento krcelic-b-ann.xml


(Promotiones in tabula banali.)

Sub decursu tabulae banalis in locum defuncti assessoris Antonii Jankovich in assessorem fatae tabulae fuit resolutus dominus Georgius Petkovich, vicecomes comitatus Varasdinensis. Plures fuêre instantes ex magnatibus: comes Joannes Draskovich, comes Franciscus Patachich, baro Magdalenich Ignatius et baro Michael Malenich; ex nobilitate: Christophorus Sztolnekovich et Lucas Novoszel assessores tabulae districtualis, Joannes Adamovich vicecomes Verocensis, Georgius Petkovich praedictus, Nicolaus Bedekovich emeritus vicecomes Varasdinensis, Stephanus Markovich. Et quia rumor fuisset ex epistola protonotarii domino Novoszel scripta, quod is adversaretur Petkovichio, ideo clerus omnia adhibuit, mediante praecipue canonico Galliuff, qui Viennae a merise Septembri ad Decembris finem constanter manserat, ne Novoszel eligeretur, at is quem nollet protonotarius. Sub hoc tempus Petrus Spissich e Sclavonia rediit, qui ut anno priore resolutus, sessionem in tabula cepit una cum neo electo Georgio Petkovich. Uterque horum assessorum post banalem tabulam etiam in sacratissimae et apostolicae Majestatis consiliarios titulo fuêre promoti et successive, ut fieri solet, in regni congregatione promulgati.