CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1501449 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1501449.

Nodus 1501449 in documento krcelic-b-ann.xml


(Canonicus Bedekovich.)

Die 1ma Januarii occasione installationis novi canonici Balthasaris Bedekovich, lenocinantes episcopo, cum ad vota sua semet, quem volebant, non extorsisse ab episcopo vidissent, haud secus promotum introduci admiserunt, quam facta ab eodem in scriptis propriis syngrapha, quod, si etiam dehinc resciretur, epilepsiae morbo promotum laborâsse ante canonicatum, quod ipso facto pro nulla habeatur collatio, ipseque amovendus veniat; quam ille a canonico Galliuff sibi dictatam obligationem propria manu scripsit et subscripsit. Auctores rei primi ruerunt ad episcopum, nempe Galliuff et Zlatarich de facti indignitate lamentantes. Sciverunt enim, primae illum esse informationis, hinc esto promotus ipse rei fabros episcopo diceret, is credere noluit, respondens : Quid ipse scit diabolum in illa confusione, nec scivit, quid scripsit, nec a quo dictabatur; est haec factio Ressii, quod vicariatu eum privaverim, ― qui de re hac nec scivit, a capitulo se abstrahens ― et Kerchelichii, (qui aeque decumbebam, neque quid agatur, vel scivi); tunc me diabolus aufferat, quando ipsis bonum optabo. Respondente promoto, neutrum horum fuisse praesentem, replicuit: Scio ego hoc, at illi suis viis et modis haec fecêre; Galliuff et Zlatarich illi sunt in capitulo, qui rebus meis unice student et si meam vaccam fecissem canonicum, ego scio, quod illi fuissent tuiti meam collationem.

Vis frigoris, nivium, glaciei tanta fuit, ut Dravus, Mura, Savus et Collapis congellarentur. Redatio celebris et jam ab anno 1754. desiderata.