CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1500893 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1500893.

Nodus 1500893 in documento krcelic-b-ann.xml


(Mors palatini.)

Obiit quoque ad Novembris initium Nemet Ujvarini Hungariae palatinus comes Ludovicus de Batthyan, aurei velleris ordinisque Stephanei magnae crucis eques etc., olim regni cancellarius et ab 1751 palatinus. Reliquit filios comitem Adamum generalem, comitem Josephum archiepiscopum Colocensem, comitem Theodorum consiliarium cancellariae Hungaricae, Philippum, filiam, fratris sui Caroli s. r. i. principis uxorem. Congregavit immanes divitias, ac ut rumor erat, cuivis praeter mobilia, bona, tres miliones et centena aliquot milia. Judeorum fuit patronus, ut eo mortuo passim decantaretur: mortuum esse deum regemque Judeorum. Princeps Saxoniae Albertus, electoris moderni FridericiAugusti patruus, natus 11 Julii 1758., regiminis unius cataphractorum colonellus, generalis equitatus, aurei velleris et aquilae albae eques, universorum legionum equestrium per Hungariam commendans generalis et Comaromiensis fortalitii commendans, destinatus gener reginae per connubium cum filia ejus Christina, statim in locumtenentem regium resolutus est publicatusque; arx regia tam Posonii quam Budae pro eo et futura conjuge magnis sumptibus aptata; dati duci huic locumtenenti regio ad latus, comes Nicolaus Palffy judex curiae regiae, pro gabinetti secretario dominus Joannes Nepomucenus de Kerapelen, una colonellus legionis pedestris Hungaricae serenissimi archiducis Ferdinandi, unaque simul cancellariae regiae aulico Hungaricae resolutus consiliarius ad cancellariam ducis dominus Franciscus Subich, olim primatis Barkoczi secretarius, dein camerae Posoniensis aeque secretarius.