CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1500176 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1500176.

Nodus 1500176 in documento krcelic-b-ann.xml


(Primatis mors.)

Die 18. Junii Posonii obiit comes Franciscus Barkoczi de Szala s. r. i. princeps, regni Hungariae primas, strigoniensis archiepiscopus, ordinis Stephanei primae crucis eques etc., fortunae magnae filius. Natus fuit (quemadmoclum oratio funebris et collegia funeralia publico exposita testarentur) anno 1710. die 15 seu idibus Octobris Paloczae avito in castro patre Francisco comite Barkoczi, comitatus Ungvariensis supremo comite, matre Juliana e comitibus Zichi de Vasankoe, 18 prolium matre, quae unum Franciscum ablectavit materno lacte. Anno aetatis tertio miserrimam infirmitatem subiit, ut ab hac dei ope et nuncupatis votis, quod ecclesiasticus sit futurus, restitutus credebatur, in voti tesseram tum illico vestem clericalem asumpsit. Cassoviae humaniores excepit litteras, Tyrnaviae philosophiam scholasticam sub Emerico Tolvay Jesuita, quam 1729. absolvit, defendit sub historia Ladislai Turoczi Jesuitae, dedicando librum augussissimo Carolo VI. imperatori et regi Hungariae, a quo aureo torque est donatus et abbatis titulo. Missus Tyrnavia e rubrorum sive generali collegio cleri, Romam ad collegium s. Appollinaris transiit, ibidemque theologiae naravit operam. Redux Roma et presbyther factus | Agriensis civitatis 1734. parochus et ejus capituli canonicus effectus est ab excellentissimo Agriensi tum praesule Gabriele Erdoedy. Anno 1740. a primate Emerico Eszterhazy canonicus Strigoniensis et praepositus collegiatae s. Martini de Scepussio cum vicarii potestate dictus, episcopus etiam consecratus Tangrensis, postquam occasione coronationis regis Mariae Theresiae 1741. crucem praetulisset, 1743. actualis intimus consiliarius, simul et tabulae septemviralis assessor factus, 1744. die 8. Decembris Gabrieli Erdoedio successit, estque Agriensis declaratus episcopus. Sequente anno summa pompa introductus, immortali memoria illi praefuit ecclesiae, dioecesim vastissimam visitavit ipse, monachos et Jesuitas docuit praestare etiam obedientiam episcopis, hosque respicere, etiam ubi opus erat censuris; clero litteras restituit ac philosophica, theologica, canonica studia, quae prius Agriae Jesuitae tradebant, dicta typisque data pereleganti eatenus oratione clero docendas dedit; qua re nil potuit cogitari efficique salubrius tam ad praecepta evangelii, dum ex clero posuit deus doctores, quam et existimationem cleri. Et si monachi suas servant scholas, cur clerus a monachis deberet excoli. Synagoga vetus tamdiu habuit prophetas, donec vocationi suae incubuit, sed ubi pharisaeis, saducaeis permisit doctrinam, prophetia desiit et ipsa infecta est, ut ad salvatoris crucifixionem devenerit. Celebris sub illo fuit Agria a juris municipalis studio, cum Agriam Hungariae Sclavoniaeque juventus concurrerit frequens. Nazaraeos eo induxit, fecitque isthic plurima, quae ab ilia praestolari debent ecclesia; specialia enim ego remotus recensere nequeo. Celeberrimus fuit locus ab eo ornatus Fuorcontrasti appellatus, quem tamen a successore vidit negligi et ruinari. Sane qua Agriensis episcopus pompam splendoremque amavit, non sine contractis passivis debitis majoribus. Vidi ego occasione diaetae 1751., superavisse eum pompa universos alios magnates, episcopos. Qua occasione deputationum egit praesidem et sive ad Majestatem, sive ad status oratorem. 1755. fuit commissarius ad complanandas discordias intra Polonos et Scepussienses oras, quas 1756. terminavit ad Viennensis et Varsaviensis aularum contentum. 1760. splendore et apparatu summo Viennae nuptiis intra serenissimum Josephum II. et Isabellam Parmensem initis interfuit. Demum 1761. die 13. Maji primas regni Hungariae est renunciatus, pallioque Strigonii per archiepiscopum Viennensem Christophorum Migazzi et episcopum Jaurinensem Franciscum Zicby obtento, solemnem Tyrnaviam facit ingressum. Strigoniense praesidium a regina impetravit, omnesque curas eo intendit, ut ad locum suum capitulum Strigoniense redeat. Templi incoavit fabricam, Viennae collegium vocatum Pazmanianum capitulo Zagrabiensi pro 52 milibus vendidit, alumnos Tyrnaviam transferendo, Strigonium inde transituros. Parochiam Pestinensem Piaristis eripuit, eamque clero restituit, debita passiva, quae ut Agriensis contraxerat, qua primas exsolvit, nam ut antea fuerat pomposus et splendidus, ita qua primas mediocritatem servavit. |

Ordinis Stephanei 1764. dte 6. Maji instituti primus ipse magnae crucis eques fuit; ejus anni diaeta fatalis sibi fuit, tum ex orationibus ad Majestates dictis, cum vel maxime ob infame: "Vexatio dat intellectum" per se vulgatum, ob quod cum videret gratia se regia cecidisse, negatamque sibi audientiam, ex rei hujus apprehensione infirmatus et Viennae diutius curatus, Posonium rediit, nec valens restitui, testata palam resignatione in divinam voluntatem susceptisque sacramentis, die 18. Junii Posonii obiit, anno aetatis suae 55 necdum expleto; III. Idas Augusti triduanae funeris exequiae Posonii in templo s. Martini actae. Orationem funebrem dixit p. Josephus Pinter Jesuita, cancellarius Cassoviensis, typis editam Tyrnaviae. Qua orator ob aedificari incoatum Strigonii templum partitus est vitam ejus in templa tria, quorum primum magnificentiae in cultu Dei, aliud sapientiae in imperio sacro, tertium sanctitatis in suscepto vitae instituto.

Pro more mundi vix vivere desiit, sua omnia sunt reprobata. Praedicabatur subditorum tyrannus et milia multa restituta sunt injuriatis. Incoatum Strigonii opus, ut demoliatur, imperabatur, denuo mutata mandata sunt. Collegium Pazmanianum a Croatis reddi oportuit, denique qui maximus praedicabatur, dum vixit, post mortem minimus habitus; sic nempe ludit mundus, sic adulatorum turba. Servire Deo, optimum est.