CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1499687 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1499687.

Nodus 1499687 in documento krcelic-b-ann.xml


(Fames magna.)

Ex defectu illo universali procreationis rerum, redditu item tantorum hominum е castris caesareis post confectam pacem superiore anno, quorum е regno absentia effecerat agros incultos, incredibilis fames afflixit generalatum Carolostadiensem partesque maritimas, ut copiosae ac amplius quam mille familiae integrae ex partibus illis sese in Croatiam transtulerint, quaesiverintque sedes et receperint, egove plures ad deserta mea recepi. Plebi quoque nostrae panis defectus accidit, ut frumento praecium accrevisset, tritici modius Zagrabiae fl. tribus, millii, faris, speltae duobus per mensem Majum divenderetur; quin ex societate multorum ex Sclavonia et Hungaria copiosum Zagrabiam vehebatur frumentum, statimque vendebatur ob maritimos, apud quos extrema fames fuit, ut Tergesti modius tritici jam 15 florenis veniret. Hoc famis malum pressit Romam, Dalmatiam totumque Neapolitanum regnum, ut ibi 8 aureis, cremnicensibus frumenti metreta venderetur, cui malo ut obviaretur, permissum a regina fuit, ut ех Hungaria triticum ac siligo ad status Italiae praedictos mitti valeat. Mercatores ergo quidam spe lucri primo cum Neapolitans contrahunt, pro procuranda ipsis notabili quantitate triciti, quod еtiam mutuatis pecuniis in Huugaria atqne Croatia pro duobus milionibus fl. exsolvunt precio primum levi, tum per eos adaucto; sed spe majoris lucri ac adaugendi Neapoli frumento precii, promovere negligunt Neapolim, ast ad finem Maji ejus expeditionem differunt; Tergesti, Labaci, Flumine, Goritiae etc. ex Hungaria conductum conservantes. Interea ne fame pereat Neapolis, ab Hyspaniarum rege provisum Neapolitanis exstitit, scriptumque Austriacis illis dardanariis, frumento Neapoiitanos non indigere. Qua de causa triticum minori est venditum in illis littoralis Austriaci partibus, quam fuisset ab Hungaris comparatum, preciumque momento quasi ubivis decrevit et mense Junio Zagrabiae triticum a fl. 1 crucigerorum 45 offerrebatur, multosque spes ex aliorum miseriis divitias congregandi non solum decepit, verum ob contracta debita fecit miseros.

Vigesimo.