CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1499664 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1499664.

Nodus 1499664 in documento krcelic-b-ann.xml


(Familia Illiassich se transfert in Carnioliam.)

Sigismundus Illiassich aeque anno hoc in Carnioliam se trantulit, ut haec familia in Croatia esse desierit. Origine ispi sunt ex territorio civitatis Zagrabiensis ad Savum. Jacobus fuit notarius et senator civitatis Zagrabiensis, tum et vicecomes agnominis comitatus et armalium impetrator, ejus | filius Sigismundus Jacobus aeque vicecomes, hujus filius Adamus supremus vigiliarum praefectus et commendans Zriniensis, ex post private vixit; iste bona Grachecz in Berdovecz a Rabatta reluit, in Carniolia dominium unum emit; filiam Catharinam Joanni Rauch dedit uxorem, filius autem Sigismundus venditis in Croatia omnibus, nempe domo intra muros et moenia civitatis regiae Zagrabiensis domino Sigismuudo Voikovich pro 3000 fl., tenutis avitis ad Savam domino Christophoro Voikovich pro fl. rh. 1000, bonis in Sztubicza domino Nicolao Plepelich pro 10.000 fl., bonis Sziszlavich domino Rauch pro totidem milibus, bonis demum Grachecz pro 19 milibus fl. eidem domino baroni Rauch, quae bona partim Budachkiani, partim Malekocziani juris erant, sese in Carnioliam transtulit auctis ibi per emptionem bonis. Hoc autem fecisse creditur in gratiam uxoris suae, natae baronessae Gàll.

Decimo nono.