CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1499614 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1499614.

Nodus 1499614 in documento krcelic-b-ann.xml


(Franciscus Patachich comes fit; de eodem notitia.)

Sub eadem Francisci Patachich ab anno 1733. baronis. super titulo comitis diploma est promulgatum. Familia Patachich ex Bosnia advenit, juribus Hergfianis aliorumque per foemineum sexum crevit, et omnino fuit illustris et patriae multum proficua, ut videre est in meis memoriis historiarum ecclesiae Zagrabiensis. Singularis est haec familia a viris litteris faventibus et litteratis. Stephanus Patachich 1629. mortuus, immortalis vir memoriae et de hac patria meritorum, personalis praesentiae fuit in Hungaria: Nicolaus, regni protonotarius; plures clari sunt in militaribus honoribus; Balthasar vir egregie lectus multaque scribens, fuit primus ex parte Croatiae in cancellaria hungarica Viennae consiliarius, evijus filii: Alexander aeque in cancellaria Hungarica consiliarius, Gabriel archiepiscopus Colocensis 1745. mortuus, Ludovicus etiamnum vivens, anno 1733. comites facti sunt; reliqui autem de eadem familia liberi barones anno eodem.

Praedictus Franciscus filius est Stephani baronis, de quo supra, qui priori anno Petri olim Keglevich filiam nomine Catharinam duxit uxorem, per hanc consecutus debita passiva in 60 milibus et bona Popovecz ac Kalnik cum Guscherovecz. Nunc unicus episcopus Magno Varadiensis Adamus Patachich, filius Nicolai, е Patachichiis baronibus vivit. Fratar hujus in Lansztross Cisterciensis hoc anno ibidem monachus decessit, soror Regina nomine baronis Josephi Kulmer est conthoralis.