CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 149951 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/149951.

Nodus 149951 in documento kunic-r-epigr.xml


600. [599.] In molestum. Parce queri, celant homines quod sensa, loquuntur Nec, quidquid volvunt mentibus in tacitis. Id multis prodest; prodest tibi, Postume, certe, Laeva queat pessum quem dare simplicitas. Quae tibi vita foret misero, si dicere quisque, Quanto sis odio, candidus incipiat? Si te, quem credis nulli non vivere carum, Quisque sibi ingenue dixerit esse gravem?