CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1499355 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1499355.

Nodus 1499355 in documento krcelic-b-ann.xml


(Novus ordo in Hungaria.)

Terminato antedicto congressu a Majestate sua die sexta Maji in templo augustiniano aulico Viennae, solenniter fuit institutus ordo Hungariae regni, s. Stephani regis Hungariae dictus. Ad hunc ex omni statu et conditione, natione, item in politicis pure rebus benemeriti de aula promovebuntur, suntque promoti. Crucem gerent illustres hi statistae et in tres subdivisi sunt classes, videlicet: crucis majoris, mediae ac minoris. Regulas horum institutaque in actis regni comperies; privilegia, ut solent esse, meri praejudicii sunt, introitus nempe ad propinquius regio cubiculo in aula, hisque similia. Primi ergo ordinis hujus die sexta Maji in antedicto templo paludati omnes initia posuere ordini. Ex Hungaris primas comes Franciscus Barkoczi, comes palatinus Ludovicus de Batthyan, comes aulae cancellarius Franciscus Eszterhazy, tum alii sex numero Germani et omnes praecipui, ut praeses bancalitatis comes Haczfeld etc.; mediae crucis vulgo commendatores ex Hungaris comes vicecancellarius Georgius Fekette; tertiae seu minoris baro Franciscus Koller personalis praesentiae locumtenens, aliique exteri, ut gabinetti secretarius Borie ac similes. Ordinis thesaurarius constitutus domiims Christophorus Niczki consiliarius et refferendarius in cancellaria Hungarica, heroldus dominus Ladislaus Ballog, consilii locumtenentialis consiliarius. Pro nunc taxa primae crucis gradus declarata pro expeditione 6000 fl. rh., secundae 4000, tertiae 2000 fl. rh. Porro dubitatur a nemine, ordinem hunc augendi aerari regii esse medium augendasque successive has taxas ob plurimorum instantias, evasurosque statistas et politicos optimos, plus aulae numeraturos, adeoque Judeos, quaestores, laniones, braxatores de facili aliquando huic ordini pro pecunia aggregandos. Vaenalia enim experimur omnia, ut consiliariatus, officia, Theresianum jam ipsum militarem illum ordinem, | dignitates, verbo omnia; neque spes cujuspiam rei obtinendae est sine pecuniis, sperare ex meritis otiosa est cogitatio atque industria, aere abundantibus appetere licet omnia, quia hoc medio consequuntur omnia, peccare patrareque quaevis ac singula (dempto laesae Majestatis crimine), quia pecuniis leges hac epocha sunt inferiores omneque honestum; nec lex ligat alios quam miseros et carentes pecuniis, ajunt enim, deos placari muneribus. Certe Zagrabiensi episcopo jam significatum est, prima eum cruce die 20. Augusti decorandum remunerandumque ob tot pecunias aulae datas, licet iniquissimo modo ac titulo exactas per vim, crudelitatem in subditos, ecclesiae spolia, testamentorum pro lubitu invalidationes; neque audiuntur tot tantorumque lamentantium lacrymae, dissimulantur illatae per eum injuriae, spoliationes, damna, quia dum monetur vel ad se de accusationibus perscribitur, pecuniarum Viennam submission enervat omnia. Quemadmodum porro credebatur ab omnibus, ordinem hunc pro solis futurum Hungaris huicque aggregandos vicecomites aliosque nobilium, ut consequendae cujuspiam crucis affectu desiderarent plurimi, ad diaetam ablegari; ita dum praedictas promotiones primas percepissent, videntes personalem praesentiae tertii ordinis cruce praeditum, de eadem consequenda omnes benemeriti desperarunt, videntes nec banum fuisse remuneratum, sed ob taxas vulgatas soli juvenes dissipare asveti spem consequendae obtinuerunt solvendaeque apud posteros summorum politicorum memoriae. Decimo quarto.