CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1499332 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1499332.

Nodus 1499332 in documento krcelic-b-ann.xml


(Viennae conferentia ante diaetam.)

Evocatus Viennam abiit transactis paschae feriis comes banus, ubi die quarta Maji cum primate, palatino, tavernico, camerae praeside, cancellario, vicecancellario, personali et cancellariae hungaricae consiliariis de proponendis in proxima diaeta, atque una de mediis ad earundem propositionum effectum intra eos actum concertatumque est. Quantum mihi penetrare arcanos hos tractatus atque metiri ex subsequis praeparatoriis licuit, sic res videtur disposita, ut regina suam in Hungaros confidentiam depraedicet, extollat laudetque eorundem fidelitatem, tum consulat, seseque ipsis relinquat, in providendo eo, quod in pacis articulis superiore anno subscriptis de reliquis omnibus haereditariis statibus non solum assecuraverit rex Borussiae Majestatem suam, sed, ut ajunt, garantiam fecerit, una solaque Hungariae corona exclusa.

Hinc quia rex idem cum Moscovia atque Turcia mutuae defensionis foedus fecisset, cum a septemtrione Silesia, Borussiae regis ducatus, ob oriente Moscovia, a meridie Turcicum imperium Hungariae advicinaretur, quid ergo Hungariae qualiterque consulendum prospiciendumque, ubi fors hoc currente anno ob mortem Poloniae regis et successoris electionem facile invadi posset Hungaria a praedictis foederatis. Subtilis sane cogitatio ad capiendos Hungaros in rebus politicis adhuc rudes. Hinc quia ad effectus optatos necessariam esse militiam atque pecuniam, natura sponteque flueret, credunt sperantque mancipia aulae, suas sperantes fortunas Hungaros sponte quaevis assumpturos onera, et reclutarum ex bonis suis in vicem generalis insurrectionis obligationem; an praemeditata haec successura sint, eventus docebit. Profecto post dissolutum hunc congressum hie saltem in Croatia de banderiis horumque origine ac obligatione, numero item, satis jubente bano per protonotarium, clam fuit inquisitum, item de cleri redditibus, decimis et quae pro his olim episcoporum fuit obligatio, ejusmodique plurima.

Decimo tertio.