CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1499309 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1499309.

Nodus 1499309 in documento krcelic-b-ann.xml


(Regales pro diaeta.)

Jam ad fin em Martii promulgata fuit diaeta Hungariae anno isto Posonii die 17. Junii incoanda, submissaeque pro more, quas vocamus, regales litterae, steriles valde ac admodum generales. Ex rumoribus variis, ut fieri solet, timores dietae magni, quod universae Hungarorum praerogativae fundamentalesque leges hac diaeta abrogandae dicerentur, futuraeque ad Posonium 40 milia regulatae militiae. Ex his aliisque praenunciis seniores sanioresque per comitatus ablegari noluerunt, at plerumque juvenes minusque experti ad diaetam lecti sunt, quo eventu, postea videbimus. Undecimo.