CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1499229 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1499229.

Nodus 1499229 in documento krcelic-b-ann.xml


(Novus episcopus Segniensis.)

Pro eadem coronatione in Romanorum regem archiducis Austriae Josephi praeparabantur Viennae omnia, praeivitque denuo celsissimus princeps a Liechtenstein ad imperium extraordinarium, agens principis atque caesaris oratorem, pompa et apparatibus debitis; ac ad preces fati principis Liechtenstein regina die 12. Martii motu proprio in episcopum Segniensem resolvit patrem Pium Manzzador instituti Barnabitarum Romae, ut vocant, ministrum generalem, sed olim Viennae ad s. Michaëlem apud Barnabitas concionatorem germanicum, virum praeclarum et cujus conciones typo sunt expositae. Hungariae cancellarius dum instantes pro episcopatu Majestati referret, se fatum Manzzador resolvisse, Majestas reposuit. Ad servandam attamen formam impediendaque Hungarorum in diaeta lamenta, cum praedictus pater Hungarus non esset, sed Hispanus origine, cancellarii ipsius voto idem Manzzador in facta dein per cancellariam referada fuit propositus. Sic eventurum, | praedixeram Zagrabiae, dum ab amicis Vienna etiam pro petendo episcopatu Segniensi hortabar, nominandum videlicet monachorum qnempiam, ut probaretur, num clero populoque Segniensi concordia futura sit major cum episcopo monacho, quam fuisset ecclesiastico; nam et cum prioribus episcopis uti Nicolao Pohmajevich et Benzzonio, quamvis non adeo strepitosae uti cum Chiolich, fuere dissensiones. Praeterea accusabatur incontinentiae Chiolich, at ille accusationem ideo in se conflatam dicebat, quod clerum populumque ad continentiam vocaret libidinemque eorum damnaret, qua de causa singuli de clero ab episcopo accusabantur. Ergo et hinc desummebam conjecturam, futurum monachum episcopum, quod etiam accidit. Praetendunt papae, dum vacare contingit in curia beneficium quodpiam, ad papam pertinere non solum confirmationem sed nominationem ipsam; qua de re Vienna 1749. constitutus occasione ea, dum episcopus Klein suum resignavisset Romae episcopatum, ego quoque summa approbatione scribere jussus fueram, evictumque, legem eam extra Italiam non obligare, ac vel maxime in Hungaria. Nunc an haec iterum inter aulam Viennensem et Romam curiam quaestio eruperit; aut qualiter sit determinata, ad me non pervenit. Dicebatur Zagrabiae, Clementem XIII. reginae scripsisse, quod, esto sui esset muneris nominare Segniensium episcopum, cum Romae vacare episcopatum contigerit, se attamen reginae permittere, ut nominet praesentaretque, quem vellet. Quod si verum est, lusit Roma cum Viennensi aula, ut videlicet in futurum allegare valeat, se volente reginam id fecisse, non autem ex jure sibi id est qua regi Hungariae competente.

Septimo.