CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1498948 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1498948.

Nodus 1498948 in documento krcelic-b-ann.xml


(Mors episcopi Segniensis.)

Romae die secunda Decembris obiit excellentissimus, illustrissimus dominus liber baro Georgius Wolffgangus Chiolich de Lewensperg, episcopus Segniensis, causae suae accusationumque finem ponens. Vide supra pag. 507. et 508. Primus ultimusque familiae baro, prope 50 fl. milia congregavisse, dicebatur. Rumor fuit, ferendam seu latam hanc fuisse a Papa sententiam: "Sanctissimus motu proprio ac de suae potestatis plenitudine episcopum Segniensem non damnandum censuit". Quidam ferendam dicebant, latam alii, mihi ignotum, cum sententiam non viderim. Plura quoque vulgabantur, ut mors veneno data, a praebente viaticum ea interrogatio, num sit innocens; aliaque, quae ut incerta (o)missa facio.

Vigesimo primo.