CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1498931 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1498931.

Nodus 1498931 in documento krcelic-b-ann.xml


(Mors archiducis Isabellae.)

Viennae die 26. Novembris serenissima archidux Elisabeth, dicta passim Isabella, serenissimi archiducis Josephi ab anno 1760 conthoralis, nata Parmensis, summo aulae ac mariti luctu obiit in puerperii tempore; reliquit filiam Mariam Theresiam 20 Martii 1762. natam. Ista, quia confessarium Jesuitam non habuisset, ideo mortua in florenti aetate, per Jesuitas pueris in scholis atque simplicioribus foeminis dicebatur. Erat virtutibus regiis ornata plane, ut sui desiderium coronae et provinciis reliquerit. Contra monachum, qui funeralem dixit, prodiere per typum censurae, quod videlicet alio indiguisset concionatore, nam ille monialem eam depinxit, ut si serenitatis titulum omisisset, nemo eam natam educatamque principem ex oratione credidisset, sed monialium institutis dimetiente.

Vigesimo.