CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1498918 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1498918.

Nodus 1498918 in documento krcelic-b-ann.xml


(Comes Joannes Patachich tabulae judiciariae praeses.)

Morte Magdalenichii cum vacaret praesidis officium, pro eodem ex magnatibus institerunt comes Joannes Patachich, baro Michael Malenich Franciscus Patachich, baro Ignatius Magdalenich defuncti filius; ex nobilibus Lucas Novoszel, Christophorus Sztolnekovich, Georgius Levachich tabulae assessores et vicecomes Varasdinensis dominus Georgius Petkovich, Tabula iis litteris, quibus mortem significavit praesidis, duo a Majestate orabat, ut e statu equestri succederet quispiam, tum ut assessorum haberetur ratio. Instantiae praedictorum ad comitem banum missae sunt, qui digniores scripsit: comitem Joannem Patachich, Georgium Petkovich et Lucam Novoszel. Demum comes Joannes Patachich die 9. Novembris fuit pro praeside per Majestatem resolutus, depositoque Viennae juramento, jussu regio festinavit Zagrabiam pro praesidio termini tabularis. Dignitas meritaque hujus comitis, mei aeque Viennae olim discipuli et convictoris, omnium voce majora poscebant, ipseque ornamento quod futurus sit officio, nemo dubitavit, doluere tamen multi, praesidis officium a nobilitate non esse acceptum. Hactenus enim ab erectis tabulis ex equestri statu praesides creabantur, Joannes Patachich primus est ex statu magnatum.

Decimo nono.