CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1498787 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1498787.

Nodus 1498787 in documento krcelic-b-ann.xml


(Vicenotarii in comitatibus introducti.)

Ab exemplo hujus comitatus alii quoque vicenotarios induxerunt a supremis comitibus pronunciatos, videlicet Zagrabiensis Alexandrum Secsen, cum prius Michaelem Blasekovich in notarium substituisset, idem supremus comes et priorem notarium Mathiam Sztolnekovich pro substituto vicecomite interimali declaravisset. Et quia idem Blasekovich directorium supremi comitis Jursich esset, una senator Zagrabiensis et Erdoediorum fiscalis, contra praescripta legum remansit, plus enim valet favor in judice quam lex in codice. Varasdinensis comitatus vicenotarius declaratus Franciscus Dudich gratia vicecomitis Georgii Petkovich.

Decimo sexto.