CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1498751 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1498751.

Nodus 1498751 in documento krcelic-b-ann.xml


(Restauratio comitatus Crisiensis.)

Ivanichii die 7. Septembris e captivitate sua liber comes generalis Josephus Draskovieh, comitatum Crisiensem per se regendum suscepit, restaurationem instituens, vel maxime ob tot defectus et lamenta contra Ignatium Kassner, omnia agentem pro pecuniis. Josephus Arbanasz exoratis suffragiis in officio est confirmatus, substituti vicecomitis munus fuit oblatum Benedicto Krajachich, sessionemque accepit, ut spectabilis titulum a sede reciperet; statimque resignanti successit Mathias Plovanich, notariatum reservavit Benedictus Krajachich, sed ob officia plura, ut secretarii conferentiarum fiscalatus capitularis, directoratus domini supremi comitis etc., quia impediendus praevideretur, pro vicenotario |

electus dominus Thadeus Busich cum fl. 100 annuo salario ex cassa comitatus, perceptor factus Michael Mixich, judices nobilium Petrichevich ac Svagel relicti, uti et fiscalis Fudroczi, vicefiscalis Josephus Lukinich sive Pavun constitutus. Actum de erigenda Crisii comitatus ampla magnificave domo.

Depositi Kassner et Senny representationis ad aulam non omiserunt, exponendo, vicecomites, notarium, perceptorem possessionatos in comitatu non esse, praeterea officiales fuisse fati comitis. Kassner jure depositus est, Senny autem ideo, quod sororem comitis Draskovich, nuptam Sermage, causa violentiarum in jus vocasset, fuissetque convicta in 3000 fl. rh.

Decimo quinto.