CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1498645 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1498645.

Nodus 1498645 in documento krcelic-b-ann.xml


(Mores descripti.)

Quod mores attinet, qui qualesve ab anno 1751. in episcopatu hoc vigere inceperint, referre pudet, suntque firmati adeo, ut eradicandi non sperentur. In clero cum abjectissimi sint, qui litteras colerent, nedum hae negligi inceptae, sed motivo eo, ut caeca servetur obedientia; promoti rudes, inepti ad sacros ordines animarumque curam, quin delictis infames, si post philosophiae annum tribus mensibus lectus fuit Senney, ad ordines et ecclesiasticum statum sufficientis doctrinae judicabatur, cum officia cleri usu condiscere poterit . . . . 1 redak prekrižan. Qua re quantus in plebe defectus et firmamentum ignorantiae stabilitum, quivis videt. De divitiis congregandis solliciti anteferebantur studiosis salutis animarum. Hinc administrationis sacramentorum tantus inolevit neglectus, ut pastores animarum testarentur opere, sacramenta nil esse, vel si sunt, sunt media habendae pecuniae. Referre pudet, singularia exempta, tot specificorum casuum . . . . ½ redka prekrižano. Hinc atque ex praemissis fontibus anno hoc publici facti tot scandalosissimi actus, celebres ad modum ac memorandi, uti Joannis Galiuff, qui uxorem domini Czvetanovich, natam Jagussich Annam, pro publica notoriaque concubina habuit, scandalo tacendo potius, quam scribendo. Ac licet comitatus Varasdinensis actione fiscali contra adulterum procederet, complex autem adultera a marito criminaliter premeretur, clero tacente et huic vitae favente, res evanuit; ut his visis uxor Joannis Galliuff, nata Magdalena Suvich, divortium postulans ambiguasque recipiens sententias, demum convenerit cum marito victura pro lubitu; Mathias aeque Augustich impune adulteram servat concubinam ab annis pluribus 1 i ½ redka prekrižano. Innumera sunt alia, ut Pochuch, Hudoben, hujusque uxor | totque alii ex omni statu, ordine, conditione 6 i ½ redka prekrižano. Longum foret describere, qui neglectus apud clerum, praecipue hujusque foro justitiae. Inspiciantur acta, processus ab anno 1751., an non vera scribam, posteritas judicet. Luxus, falacia, fraus, ignorantia, deitates atque idola moderna sunt 2 redka prekrižano. 1760. brevem veramque doctrinam de sacrificio summatim

conscriptam vulgari lingva domina Catharina Petkovich, nata Lukanszki edidit; ubi cum vigore Tridentini docuissem: Deo uni, non autem Petro, Paulo, Barbarae, Annae etc. oferri debere sacrificium; item missas illas perpetuas, vulgo altarias vocatas, nec recte offerri pro redemptione animae vel animarum, ut passim in testamentis exprimere solerent; minus autem recte eas restringi ad certos gradus vel personas, ita ut talia sacrificia nullius sint valoris, si prodesse iis nequeunt, ad quos restricta sunt, quod in quorundam canonicorum testamentis legi; damnavissem porro omnes, qui tales altarias conderent ex vana gloria fineque illicito, ut habendae per campanas memoriae christianitatis laude praedicationis post fata etc. Illos vero plane rejeci, qui in vivis injurias aliis faciunt, praedantur, aggravant, ut altarias facere possint. Haec doctrina mea promotore canonico Paulo Gojmerecz haeresis apertae fuit accusata, sed postquam Romae probata fuisset, tum a canonicis, monachis, parochis, cleri inimicus denunciatus sum; quod in fide ac praejudiciis haustis saeculares non relinquendo, arte mirabili ab altariis eos tanto cleri damno amovere sim adnixus. Illamque intentionem, quam habere deberent fundatores, esse gradus perfectionis summae et amoris Dei itensissimi, quem pandere non oportebat; fuit autem sequens: tu scis domine, me fundatione hac nolle aliud, quam unam solamque laudem tuam per merita Jesu Christi, ut si ego damnandus te laudare nequirem, tu in aeternum per incruentum hoc sacrificium laudari valeas propter bonitatem tuam, si vero per gratiam tuam salvatus fuero, aeque in terris laudem a viventibus habeas per tale sacrificium. Adjungens, alienarum rerum restitutionem prius esse perficiendam quavis altaria, quia altaria ut res meri consilii restitutioni praeceptae praeferi non posset, ex rebus autem alienis facta fundanti non prodesset.

Decimo quarto.