CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1498635 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1498635.

Nodus 1498635 in documento krcelic-b-ann.xml


Decimo tertio. (Libri introducti varii.)

Redeuntibus ad patriam officialibus tam iis, qui ex castris solutis dimissi fuere, quam et ex captivitate eliberatis, postquam ibi antea creditoribus satisfecissent, reversi domum, copiam variorum librorum bonorum malorumque in Croatiam invexerunt, ut jussu regio talium omniumque elenchum banum submittere jussi fuerint, alio haud effectu, quam firmatae opinionis, allatorum librorum praedicataque per eos postea talium librorum puritate, quam recepti non fuissent ab eis. Eheu, quas doctrinas plures ipsorum attulerunt taliumque faeti sunt apostoli apud rudes foeminasque, uti mortalem esse animam, res sacras omnes ac religionem ipsam commenta pura esse, aliaque nefanda. Quin plurimi se atheos jactabant, liberos murarios alii, paucissimi christianos; novumque chaos religionis tanto facilius vulgabant, quod episcopus parum de religione se tenere exemplo vitae monstraret, doctrinam ejus ipse ignoraret, canonici haec aeque negligerent, ne episcopus offenderetur.