CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1498547 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1498547.

Nodus 1498547 in documento krcelic-b-ann.xml


(Dicti sunt Voikffy.)

Interim praedieti avitam Voikovich appellationem hac occasione mutarunt, et comites Voikffy de Voikovich et Klokoch se amodo nuncupari fecerunt, per diploma usumque subscriptionum suarum, a tempore resolutionis in magnates. Quare posteritas, si legeris invenerisque sive in actis publicis sive privatis, praefatorum expeditionibus vel subscriptionibus, Sigismundum vel Christophorum Voikovich, item Voikffy scriptos, non existimes, diversam fuisse aut esse familiam, verum eosdem esse noveris, et qui ad annum praesentem 1763. mensis Junii Voikovich dicti, scripti habitique sunt, donec videlicet de statu fuissent equestri. Postquam autem ad statum magnatum sive comitis honorem transivissent, ipsi semet Voikffy de Voikovich scriberent, scriberenturque in actis publicis atque ab aliis notitiam expeditionis regiae habentibus, quamvis vulgus ex more hodiedum Voikovich eos appellaret. Demum, uti supra meminimus, Ignatius filius Nicolai, qui in statu equestri remansit, avitam veteremque appellationem Voikovich de Klokoch retinet conservatque.

Decimo.