CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1498231 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1498231.

Nodus 1498231 in documento krcelic-b-ann.xml


(Consecratur episcopus Syrmiensis Paxi.)

Dominica secunda post Pascha, cadente in diem 17. Aprilis, post obtentas Roma bullas Joannes Baptista Paxi, electus episcopus Syrmiensis, a Zagrabiensi episcopo Francisco Thauszy in privato domus suae oratorio, asistentibus sibi episcopis Bosnensi, Josepho Antonio Chiolnich et Belgradiensi Stephano Pucz, est consecratus. Hac ipsa dominica per episcopum Klobusiczki anno 1750. idem Thauszy in Bosnensem episcopum fuit consecratus. Biduo ante consecrationem sive 15. Aprilis Sigismundus Komaromi defert episcopi ad capitulum epistolam, qua significat, in locum Paxii sequentes facere promotiones videlicet: praepositum Chasmensem, Paulum Gojmerecz, cathedralem ejus loco Franciscum Popovich, Chasmensem Joannem Kukuljevich, quia valde meritum de episcopo (sic expressum in collatione) adeoque una et domum ei Paxianam se conferre, canonicum vero Joannem Jozipovich, parochum Crisiensem et administratorem Poseganum. Minus exspectata haec fuere capitulo, incognita ipsi Paxio, qui obstupuit, dum epistola legeretur, dicens, semet necdum resignavisse. Crevit episcopi Paxii admiratio, dum post lectam epistolam promoti possessorium, illico productis episcopi collationalibus, ursissent. Paxius, se nec habiturum, qui ligna sibi adferat, edicebat, petens: possessorium promotorum suspendi per dies aliquot, ut sic ipse in usu praedii ad abitum suum maneret. Sic velle episcopum, reposuit Kukuljevich, tacuitque Paxius, adminus sibi piscatorem relinqui postulans, ob hospitaturum in domo prius sua Bosnensem episcopum. Hoc ei indulgente canonico, | qui piscatorem consecuturus erat, Paxius valedicit et resignat, installanturque promoti, et ob nuncium adventus Bosnensis episcopi abit Paxius. Res haec mira omnibus, quod Paxius imperium adhuc habens episcopi, haec non praeviderit. Passim creditum, haec Kukuljevichii et Komaromii astu facta, ne Kukuljevich domo careat, intercessuro fors Bosnensi pro quopiam suorum clientum, mutetque potum episcopum, utve Komaromius de Paxio se vindicet, cum is Benedictum Krajachich, pro conferendo ei fiscalatu in Croatia regio, Viennae commendasset.

Octavo.