CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1498023 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1498023.

Nodus 1498023 in documento krcelic-b-ann.xml


(Votum civitatis Zagrabiensis.)

Ob tot annis perseverantem luem pecoris, svadente parocho | civitatis Matheo Ztepanich, ne apud cives et vulgum zelo minor esse antecessore suo putetur, s. Franciscus Xaverius pro urbis patrono est acceptus voto magistratus, episcopo Zagrabiensi approbante, suscepta in perpetuum obligatione jejunii die secunda Decembris, item festi die sacra divo Xaverio; praeterea ducendae supplicationis ex parochiali templo ad jesuiticum, ibidemque renovando annis singulis sub missarum solenniis per judicem caeterosque senatores voto, dandisque caeris anatematibus. Anno hoc die tertia Decembris posita praedicto voto sunt initia et praedictae expletae caeremoniae, 14 libris caerae albae templo Jesuitarum immolatis.

Septimo. Die 29. Decembris finivit rectoratum Zagrabiensis Jesuitarum collegii p. Franciscus Xaverius Pejachevich, reliqua inter memorandus ideo, quod in collegio reformarit multa, cumprimis sorditiem veterem; qua re exhibuit se altiori natum conditione, fuit enim e baronum familia. Aritmethices studium induxerat in scholas, quod, eo Quinque-Ecclesias pro rectore abeunte, neglectum est ab ejus successore Petro Pertold Furlano, qui ad episcopi preces Vienna pro rectore fuit submissus, eumque incoavit sequentis anni die 29. Januarii.

Annus fuit priori par in lue pecorum, procreatione frumenti ac vini, authumni pluviis et inundationibus.