CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1497922 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1497922.

Nodus 1497922 in documento krcelic-b-ann.xml


(Monastica.)

Franciscanis provinciae hujus Sclavonicae, sancti Ladislai vocatae, fuit schisma cum eorum generali p. Clemente a Panormo; superiore adhuc anno electivum, ut vocant, habere debuisset, sed ob dissensionem pro commissario res diu est protracta. Demum convenientibus, acceptoque ex provincia s. Capistrani Sclavonica provinciali, anno hoc Januario mense Quinque-Ecclesiis habito capitulo, elegerunt provincialem p. Josephum Brandenberg Styrum, cui hoc unum obfuit, quod antea jam provincialis non fuisset, caeteros item, statimque Mantuam ad generale capitulum sunt profecti. Positoque generali novo, reversi cum fuissent, p. Franciscum Kuttnjak Zagrabiensi lectura privarunt et ad poenitentiam in conventu Remeticensi agendam; damnato Kuttnjakio, eidem in lectura Zagrabiensi suceessit p. Cherubinus Pehm Caproncensis, vir capax multisque praeditus dotibus, ac ultra monachismum sapiens; quinque enim annis in seminario Quinque-Ecclesiensi theologiam clericis praelegit nequaquam ad Scoti placita, sed episcopi Quinque-Ecclesiensis Georgii Klimo. Iste ex iis apparuit lectoribus, qui concionibus in publicum prodire non erubescunt. Qua re magnam existimationem est consecutus tam ob exemplum, quam regulatas doctrinales suas conciones.

Quarto.