CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1497803 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1497803.

Nodus 1497803 in documento krcelic-b-ann.xml


(Banus visitat confinia, projectum ejus de erigendis confiniis.)

Visitavit anno hoc Aprili mense banus et primo quidem confinia sua, banalia dicta, brigaderium suum dixit generalem Christophorum Orsich, persvasusque a Nicolao Gerlechich aliisque officialibus, quinque praesidiorum erigendorum concepit necessitatem, videlicet in Ded ad Kostaniczam, ad Zrinium loco illo, ubi rudera veteris arcis Pedell vocatae erant, item cis Colapim in Vroth pago capituli Zagrabiensis Petrinam versus aliisque duobus locis minora custodiae instar. Ideam hanc suam nomine etiam regni statuum Viennam perscripsit, significans: velle status tria nominata amplissima fortissimaque suis sumptibus erigere praesidia et signanter Vroth, nec desiderari aliud quam geometrarum submissionem. Haec res nec ministerio probabatur, minus autem dicasteriis aulae, aliis metuentibus, ne ab exemplo Croatiae onus plane regium erigendorum reparandorumque praesidiorum provincias quoque caeteras maneat. Interim submissi quinque Zagrabiam sunt geometrae, horumque unus Hungarus natus cum charactere supremi vigiliarum praefecti, eaque instructione dicasteriorum Viennensium, ut ab incolsulte meditatis praesidiis cessaretur. Apellens Zagrabiam hic atque alii, geometra delineationes faciebat; informatus | de genio potiorum Croatiae, dominis Skerlecz ac Busan, quas occultas habuit instructiones, pandit caeteris, signanter bano ac episcopo subticet, ne reginae arcanum panderent. Ipse interim praesidium in Vroth delineat, ad cujus effectum ultra et praeter laboratores ac ligna 500 milia fl. sibi praenumerari illico poscit, totidem intra anni spatium; pro residuis millione uno opus esse pandit vulgatque. Promulgatur regni congregatio, in hac banus caeterique militares (episcopo tacente ad capituli preces, ne suo suffragio capitulum Siscio ac ipse Hrasztovicza privarentur) praesidiorum erectionem urgent, ex depraedicata per eos necessitate. Objiciebatur urgentibus amissio jurisdictionis regni aliaque plurima ab exemplis patentibus generalatuum. Tum, dum ista clamoribus absorberentur, protonotarius Petrus Skerlecz, exhibitis per comitem banum delineationibus, de sumptibus quaerere incepit, qui nempe ad erectionem necessarii forent. Bano haec ac militaribus audire renuentibus praetendentibusque, antea resolvendam venire praesidiorum erectionem, ac tum de expensis videndum, protonotarius contra, de mediis prius videndum esse, reponebat, computandosque sumptus, per quem item subministrandi forent; equidem si princeps ipse erigere talia vult praesidia, esse considerationes distinctas ab iis, si alter erigat. Banus motus totus, principem erigere nequire, respondit, ob exhaustum aerarium; interim viderent status, ob metum belli turcici, quod, ut supra dixi, Thauszy vulgaverat. Reposuit protonotarius, videret banus, quo praeside ob impotentiam regni deprecati sunt status decem millionum mutuo levandorum preces principis, qua nunc ratione atque intra anni decursum duos milliones numeraturi sunt, atque hos ubi accepturi vel mutuaturi atque ad quem fundum pro erigendis optatis praesidiis. A Venetis mutuari posse, responderat; at interrogatus, num praesidia ipsa adeoque confinia banalia cum generalatu Carolostadiensi possint sine aulae consensu inhypothecari Venetis, neque ad ista respondens pro eo die sessionem dissolvit. Positisque motibus privatim rectius informatus, die altero Ded tantumodo reparandum atque Pedely more patrio voluit, taliterque se apud reginam excusaturum atque sub hoc intellectu excogitatum. Itaque immanes ordinati laboratores, item silvarum heu tot tantarumque excisiones, manubria item lignea pro ligonibus aliisque ferreis instrumentis deservitura. Pro duobus illis milibus fl., quae per regnicolares collecta erant subsidii titulo, supplicatum reginae; suntque relicta decussaque tot numera ligna, quorum valor et damna amplius 100 fl. milibus taxabantur. Sic incautam bani epistolam de erigendis praesidiis privati luerunt miseraque plebs immanibus laboribus. Gerlechichio, quod Busanio affinis et socer protonotarii esset, dissimulatum; cujus sortis alter non fuisset. Deum tantorum damnorum in auctoribus horum vindicem experiemur.