CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1497588 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1497588.

Nodus 1497588 in documento krcelic-b-ann.xml


(Primas Viennae collegium Pazmanianum tollit.)

Uti superiore anno seminaria clericoram Tyrnaviensia Hungariae primas a jugo jesuitico eliberavit, sic anno hoc Viennense collegium, Pazmanianum vocatum, eisdem eripuit, illudque plane transtulit, ne Jesuitae reverti unquam valeant. Fundaverat istud olim Pazmanus, ut ab eodem Pazmanianum vocaretur. Ad annum ferme 1752. ex dioecesibus Agriensi, Quinque-Ecclesiensi, Vesprimiensi, Jaurinensi alumni in eo fuerant, sed his ab episcopis suis revocatis, cum fundationum summis, soli Strigonienses emanserant. Regebantur a Jesuitis, perpetuo quasi inter regentes et alumnos vigentibus dissidiis. Primas Barkoczius Vienna alumnos Tyrnaviam transtulit, inde Strigonium collocandos. Hoc factum primatis damnabant quidam: 1. quia ex Jesuitarum odio procedere videretur; 2. quod juvenes in extera patria ac praecipue regia aula constituti ultra scholasticas doctrinas, quas in patria etiam condiscere possunt, etiam alia, quae morum et consvetudinum sunt, visu haurirent, | dicasteriorum ex auditu saltem condiscerent vocabula; 3. lingvarum quoque imbuerentur notitia, usu, quae nec Strigonii nec Tyrnaviae futura essent. Probabant alii: 1. quia magnus primatis animus de mediis omnibus esset provisurus, adeoque, aliarum omnium cultarum nationum instar, peti foris non debebit educatio, quae domi futura est; 2. ita excolendam illustrandamque Hungariam totam; 3. aeris in patria erit major copia et conservatio, dum Viennam tanta exmitti non debebunt, quae hactenus submittebantur; 4. praetensionibus tot tantisque Austriacorum in Hungariam prospexisse primatem.