CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1497519 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1497519.

Nodus 1497519 in documento krcelic-b-ann.xml


(De comite Herberstein narratio.)

Caeterum comes Joannes Sigefridus ab Herberstein, constitutus nunc praeses camerae, post reformatas ab Haugwitz comite Stiriae Carnioliaeque provincias fuit Labaci deputationis regiae praeses, anno 1759. comite Antonio ab Aversperg, capitaneo provinciae Carnioliae antea, a comite Lamberg suplantato, quod resignanti Averspergio fatus Lamberg successisset. Qui, sive amore patriae suae sive fine ex alio, effecit, ut 1760. comes a Perlass, juvenis et gratia apud reginam pollens, in fatas provincias qua plenipotentiarius reginae plena cum autoritate mitteretur motu Majestatis proprio, ministris omnibus gravius ferentibus. Perlass regios sibi exhiberi honores voluit, denegatique ut darentur, regina jubebat. Visitabat monasteria, horumque superiores conjiciebat in carceres; pecunias repertas tollebat, uti Franciscanis prope Goricziam in Monte Sancto accepit milia fl. 16, plura alibi. Gravisque fuit omnibus sumptibus ac juvenili impetu. Labaci cum fuisset dicacitate comitis Lamberg provinciae capitanei, item Cartusianorum praelati, cujusdam Buzetti, aliorumque permotus, praedictum comitem |

Herberstein ab officio suo suspendit amovitque. Iste Viennam adveniens, ministerium amicum sibi reperit, cum istud Perlassio contrariaretur. Affinitatibus praeterea pollebat ac Maltensis ordinis respectu, praerogativa, protectione. Ergo instituendum sibi processum obtinuit, revocata comitis Perlass plenipotentia eodemque Viennam redire jusso. Ab anno 1760. decurrebat processus. Et Perlassio culpam in Lambergium transferente, relicta attamen ipsi defectus judicii nota, Lamberg cum praelato atque Buzetti ut calumniatores convicti sunt, Herberstein ad supradictum officium elevatus. Actum tunc de poenis convictorum. Ministerium totum honorem ministrorum urgebat stabiliendosque eos, qui praesunt provinciis regio nomine. Hinc Perlassio officiis suis privato, praedictus comes Lamberg non solum officio capitaneatus provinciae cecidit, sed dignitate comitis, camerarii, cunctisque, quos habebat, honoribus est privatus, insuper damnatus ad carceres annorum trium, Buzettius aeque atque ad perpetuos carceres, cum aliis complicibus. Praelatus Carthusianorum deponi debuit exsulareque ex provinciis suae Majestatis; praeterea dignum gallera esse pronunciatum. Ad praemissa additum, ut palam Labaci in foro, adspectante toto populo, convicti comitem Herberstein deprecarentur. Ad istud ille, cum personaliter ob officium praesidis camerae Labaci adesse non posset, mandatarium misit, habuitque deprecationem. Commissarius autem regius, qui ut executor adfuit, (dixit,) hoc unicum esse, volente ita Herbersteinio, ob ejus injurias, residuam poenam esse ob laesum ejus officium, quo ille in Carnioliae provincia egit ministrum regium qua regiae deputationis praeses.