CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1497415 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1497415.

Nodus 1497415 in documento krcelic-b-ann.xml


(Causae baronatus domini Magdalenich.)

Istud praesidem tabulae judiciariae dominum Balthasarem Magdalenich permovit, ut ad preces filii atque uxoris suae Theresiae, natae Schettar, pro conferendo sibi baronatu supplicaret. Habuit iste filium unicum Ignatium nomine, capacem juvenem sed neglectum; hunc Naisichii consilio ad Emanuelis academiam Viennensem anno 1758. submiserat, locum videlicet perdendae destruendaeque juventutis. Ubi neglectus, mores, qui ibi bibuntur, retulit, videlicet: luxus, religionis contemptus, prodigalitatis, lasciviae etc.; jamque in academia juvenis se pro barone vulgavit. Ob formae corporis elegantiam 1760. a principe Leichtenstein pro honoris ephebo electus, Parmam profectus fuit. A reditu domum veniens, cum ob virium debilitatem ad militaria applicari nequiret, fumos autem aleret venderetque, baronatum statim petiit medio praedicti principis. Remissaque ad cancellariam instantia sua, licet mater ad Batthyanios quoque pro commendatione recurrisset, ob defectum attamen meritorum ac donorum, quae parens immolare noluit, resolvi filius non poterat, nisi pater aeque supplicaret. Sed praeses biennio integro disponi non poterat lacrymis matris filiique pro petendo baronatu, ea praecipue de causa, ne officio praesidis tabulae carere debeat. Et cum eatenus fuisset per agentem Fabsich assecuratus, priore anno Viennam petens, ultro voluit informari, an in praesidis permaneret officio, si baronatum consequeretur. Metuebat enim, non obstantibus in Hungaria exemplis, quod facta resolutione sui in baronem comes banus, Nicolao Skerlecz affici observatus, una cum statibus, aliam esse considerationem statutorum Sclavoniae ac Hungariae, sit perscripturus taliterque senex ob baronis titulum officio praesidis privaretur. Qua in re, nescirem a quo, adeo fuit confirmatus, ut, conjuge sua mihi hoc pandente et (me) sibi inanem hunc metum esse dicente, quod cognitus mihi domini Nicolai Skerlecz animus honestus a similibus eum vindicaret, a suo illo mihi ignoto consiliario informatus, me etiam suspectum | habuerit, quod in favorem domini Skerlecz eundem ludam, itaque, ex baronatus ambitu filio hujusque matre gravissime decumbentibus, aliud svadere non poteram, quam ut permoveretur ab aliquo senex, ut Viennam pergeret. Quod factum etiam, sequente eum ac Viennam praecurrente filio ex eo unice metu, ne a consiliario Szvetich a baronatus cogitatione dimoveretur, utve commendaret filium pro conferendo ei baronatu, quod praestitit etiam. Observans porro senex, matris filiique petendi baronatus causam hanc unam allegari, quod a morte sua vilissimis muniis applicaretur, ut vicejudlium etc., quam rem utriusque arrogantia non ferebat, aut nullis plane, ut despicandus relinqueretur, parens primo efficere nitebatur, ut intra assessores tabulae banalis vel judiciariae aggregaretur. Filius, officia ista pro se vilia credens statimque sibi conferenda jactitans, cum supplicuisset, rejectus est, sparso rumore, banum sibi obstitisse. Itaque intellecto e castris reditu comitis generalis Draskovich celebrandaque per eum Bukoviczii restauratione, agebant modis omnibus, ut praedictus filius in substitutum vicecomitem comitatus Crisiensis eligeretur. Praecesserat mater ipsa cum filio sub finem Januarii Varasdinum, ut comitem Draskovich disponerent. Parens sequebatur. Fuitque intra candidatos Magdalenich Ignatius, attamen notarius Josephus Arbanasz, suffragiis victor, est electus in substitutum vicecomitem. In praenarrata subsequa restauratione, licet Bedekovichio suis viis ac modis satis famulatum fuerit, licet promissa suffragia ab unius sessionis nobilibus, quin nihilominus dominus Bedekovich, affinis sui rationem habendo, Magdalenichium nec proposuisset, praedictosque unius sessionis mobiles nec votizare permisisset, ideo cum filio mater precibus adauctis: videret, dicebant, si, se vivente accomodationi suae resisteretur, quid a morte sua sperandum, numquid se in filio prostituendum cupit, similiaque plura, ut senex die decima Junii instantiam pro baronatu sibi atque filio suo conferendo subscripserit, quam filius celeriore tabellario ad Fabsichium relegat, statimque sive