CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1497358 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1497358.

Nodus 1497358 in documento krcelic-b-ann.xml


(Electi vicecomitis comitatus Zagrabiensis notitia.)

Petrus Spissich, factus vicecomes, in limine statim quaedam bona, quaedam mala exhibuit. Inter bona sunt: primo, ordinata taxandorum conscriptio, puta opificum, artificum, arendatorum ac possessionatorum ignobilium vel extraneorum; quos inter, quia cives etiam liberarum regiarumque civitatum fuissent, exemplo tam Hungariae quam vigore diplomatis 1750. regii, postquam Vienna eatenus venisset rescriptum, conscripti fuere. Verum civibus Viennam profectis atque immolantibus, anterius statibiis regni exmissum rescriptum, et taxationis confirmatio, sic fuit revocatum, quod errore scribentis cancellistae cives ad cassam comitatus taxandi scripti fuerint, cum scribere debuisset: taxandi sunt ad cassam civitatis . Rem hanc sibi attribuebat Szalle, quamvis sua non fuerit, sed ceharum contribuentium et immolantium per submissos cehales | suos, ut prodiit ex litibus anni sequentis intra cehales habitis. Secundo, mensurarum ac ponderum inductio, quae eidem vicecomiti in modo excedenti incommoda accusationesque causavit.

Fuit olim ex lege recepta in Hungaria Budensis, Croatia Zagrabiensis mensura. Successive abrogata haec in Croatia sive ob varias jurisdictiones, sive negligentia comitatensium, aut, uti credibilius, ad canonizandas ubivis locorum diversas magnasque moritanisticas mensuras, comes banus Josephus Eszterhazius 1734. introduxit ob rationem commercii sic dictas Posonienses. Quae nihilominus receptae haud fuere ab omnibus, cumprimis autem militaris jurisdictionis homines has ut banales non observabant. Modo comitatus Zagrabiensis mensuris Varasdinensibus sese accommodavit, mediam videlicet anteriorem Posoniensem in integram elevando seu, ut vulgo dicitur, pintam. Pondera ad lott 32 reduxit, cum prius varia ac pro lubitu ac plerumque mensurae omnes pro emendo majores, ab emptoribus vendendo minores. Mensuras quoque aridorum, vulgo modios, ad minora reduxerunt. Rei hujus invigilatores positi in locis quibusdam, qui deinde, ut fert hominum avaritia, excessus varios patrabant. Profecto in foro parochiae s. Georgii sub Plessivicza a caedibus vix abfuit, percussique plane nobiles, dum rusticis assaturas accipere intentassent. Vicecomes ipse Spissich ob laniones Zagrabienses punitos aliaque a modo debito aliena, per se tamen gesta, cum civitate incommoditates habuit. Plura similiter alia ab eodem gesta sunt.

Inter mala referenda primum ejus praepotentia, cujus ambitu factum, ut optimi aptioresque judlium resignarent, uti Josephus Kerchelich, cujus loco fuit substitutes Franciscus Mikulich, potator celebris summeque contentiosus et nixosus, inter popinas quaerendus, dum fuisset necessitas. Et cum quendam potus percusisset presbytherum ex mota inter eos quaestione, an papa, regina major esset, ob scandala talia et censuras fuit amotus, succedente ei Joanne Zaverszki, Stephamis quoque Babochay sive Cheh resignavit, accepto successore Josepho Galliuff incapace, Florianus aeque Gall, surrogato ei Emerico Chegely ignorante, ut sic unus vicecomes esset omnia. Secundo, vindicta vindicandique animus, ex quo graves illi fuere cum vidua Georgio-Mihanovichiana dissensiones, ut universae suae causae regio mandate fuerint a judicatu vicecomitis abstractae et, quas judicavit, cassatae. Tertio, interesse, ut sententias ferret nemini nisi solutus. Quarto, modi agendorum defectus, uti cum procuratoribus, comite Draskovich etc.; ob quae aulae fuit accusatus, a bano in publica congregatione saepius reprehensus. Plura alia, a quibus praescindimus. Profecto si cancellaria immutata non fuisset, ut infra, facile aut vicecomes fuisset amotus ob lamenta contra eum undique, aut ipse Jursich jubilatus. Qui nihilominus ob rumorem administratoris eidem et comitatui dandi comitis Petri Sermage, quod Spissich suspirabat, Viennam plane fuit profectus, et ob mutatam cancellariam res tota emansit, vix emansura alias, cum comes Sermage numerare etiam paratus exstiterit; lamenta interim privatorum effecere moderatiorem vicecomitem.