CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1497296 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1497296.

Nodus 1497296 in documento krcelic-b-ann.xml


(De augendis politicorum salariis.)

Dominus Nicolaus Skerlecz, cassae regni perceptor, zelantissimusque publici, serio de augendo politicorumm, officiorum salario adeoque communi bono cogitans actaque universa investigans, reperit, adversus praxim provinciarum omnium atque 1754. ordinatam a principe conscriptionem exmitti multos, ut opifices omnes, molitores talesque ac similes ab omni onere. Tum observatum fuit, anni unius deperditam exstitisse contributionem, equidem anno sequente pro evoluto exsolvebatur (de quo errore alibi), considerata autem tam anni fertilitate quam statu populi intrinseco et veteribus dicae impositionibus, signanter circa annos 1696., 1697., eosque plus imponi posse judicatum, ex his itaque fundis, taxandorum videlicet de lege taxari debentium, item reductionis contributionalis oneris ad annos singulos successiva modica auctione adveniente, auctionem fieri posse judicabat. Comitatenses tamdiu adversabantur, quoadusque informati non exstiterunt, auctionem non quaeri pro solis tabularistis, at pro omnibus. Re comiti bano patefacta, is probavit, metuens unice cancellariae contrarietates, a quo metu solutus rationibusque convictus tam ex jussu aulae quaerendi fundus augendorum salariorum quam et ipsius auctionis, donec cassae cura regno subjecta habetur, tandem consensit, unice rem difficiliorem reddens, quod de augendis salariis quibusdam dixisset, ut vulgata haberetur antea quam firmata. Favit, negotio, quod fundus nec a bano adverteretur nec ab aliis. Itaque sic fuit constitutum, ut ad mensem Martium sequentis anni contributio quatuor florenis aucta pro 1761. et 1762. exsolveretur, pro anno autem 1763. ad finem ejus anni solvenda veniret. Busanium res latebat, quia, is metuebatur, tum, quod resolutionem accepisset trahendi ex camera salarii illius, quod Naisichio 1756. fuit attributum, cum quia damnari videretur, quod eo perceptore nil obtentum sit, ac denique, quia ex privata sua interessentia publici boni rationem veteri more metiri fuit asvetus.Quare ad terrendum hominem bene cogitatum exstitit, ut a bano argueretur, quod publicae utilitati soleat adversari; quo praestito demum res fuit, sed quasi vacillans, proposita, admissaque thesis, ut de augendis salariis valeat cogitari.