CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1497251 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1497251.

Nodus 1497251 in documento krcelic-b-ann.xml


(De monetis et cursu harum his annis introducto.)

Ad resarciendum aulae damnum, hac moneta introductum, quam plurima excogitata ad usum fuere posita, uti primo: aureorum luidor vocatorum cusio, quod liga fl. rh. 12, crucigeris 21 ½ taxata, quamvis valor intrinsecus fl. 7, crucigerorum 30 esset. Hi fuere majores minoresque, minores fl. 6, crucigeris 11½ accipere subditos oportebat. Qua ratione cum subditorum damno compensabantur aulae superiora. Secundo: schedarum bancalium et capouns vocatarum sagacitas ac pro 18 milionibus erogatio. Dabantur hae, pro interusuriis aulicis, officialibus castrorum singulis in vicem salariorum, politicis item pro parte salarii tertia, quales et ego binas accepi. Ad officia publica, ut tricesimas, has non recipiebant. Pro provincialibus autem exsolutionibus, ut sunt tributa, has primo accipiebant, tum recusabant, demum in tertia tributi parte recipiebant. Fuit hoc privare subditos omnibus bonis pecuniis, si perseverasset, praeterea in gravissimum subditorum damnum, quoniam schedas illas commutare ob necessitates cogebamur, in commutatione relinqui debebat in schedis denotatum interusurium, tum a quavis centuria octo aut decem floreni. Quanto jactura, judicet posteritas. Tertio : introducta moneta cuprea, crucigeri videlicet, quatrini etc. Ex cupri centenario fl. rh. centum cusi sunt, cum cupri centenario 40 fl. emi valeat; hane etiam monetam cupream pro tributis rejiciebant officiales. Praeterea moneta omnis anterior valore suo decidit: sexerii sic dicti antea 10ae fuerunt probae argenteae, nunc nec quintam probam adaequant; ita de aliis. Introductae monetae novae, ut 20 crucigerorum, item 30, sed omnes atque singulae in subditorum immane damnum; quare ab anno 1759 monetae veleres Austriacae aureae, argenteae, omnes atque singulae destructae, ut bellum eo fine etiam agi videretur, quatenus subditi ad extremam ruinam ac paupertatem ponerentur, sane iis omnibus, quibus ingenium cum perspicatia datum, mirabile visu. Adeo aucta. tributa, continua petita subsidia, pecunia omnis titulo mutui aulae deportanda, praemissae insuper in monetis fraudes; et demum pecuniarum fuisse defectum, quin ad 500 miliones fl. rh., has mutuo ab aliis regnis levatas fuisse, fama ferebat. Ista ut publica in subditis amorem aulae plane exstinxerant, et quemvis avarum esse oportuit, vel ditissimum simulare paupertatem. Incredibile est, quibus viis et artibus quaerebantur pecuniae. Officia et honores vendebantur, neque fuit quaestio meritorum, sed pecuniae; immo adauctis ubique taxis ad alteram tantum, uti priores fuere, vel invitis dabantur honores et tituli fine tantum eo, ut exsolvantur taxae. Per Stiriam Carnioliamque amplius bismille juniores foeminae collectae et ex rumore permisso, ducendas in Hispaniam ibidemque maritandas, cum reipsa barbaris precio sint venditae. Quis describat omnia? Justicia nulla, vincebat numerans, unumque meritum numerare, licita liberaque omnia numerantibus, ut mirum non sit, belli hujus effectum alium non fuisse, quam ruinam subditorum, pessimorumque morum fundamentum; mirum non sit, Borussiae regem de Austria, Gallia, Svecia, Moscovia triumphasse, a quibus in limine deprimendus videbatur. Omnes enim singulique captivi, apud eum longius dimorati, Fridericum a justicia, subditorum suorum cura hisque providendi studio laudare non cessant, cum alibi pecuniarum unice esset ratio. Haec sincere posteris annotare visum est. Interim Coatiae molestum accidit, non solum quod 40 fl. millia, quae | bona moneta commissario ex contributionibus rusticorum dare debuit, fuisse Viennam missa et hac non exsolvi officiales nisi supramemoratis cartis, gregarios autem fatalibus crucigeris, sed et fuit gravius, dum commissarius ipse semet exsolvi cartis in medietate non difficultabat, episcopus Zagrabiensis cum clero eatenus sit protestatus, quin officiales etiam comitatuum ex publicarum rerum ignorantia contrariebantur. Qua ratione modico, illo lucro etiam, quod redundasset ex non factis schedarum bancalium commutationibus, patria privata est. Sed rem hanc patriae cives non intellexerunt, demptis fors in regno octo viris.