CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1497230 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1497230.

Nodus 1497230 in documento krcelic-b-ann.xml


(Capti occasione belli ad captivitatem redire jubentur.)

Mandata venere strictissima, ut dimissi per regem Borussiae captivi sese quam citissime ad captivitatem collocent. Grave hoc accidit officialibus praesertim iis, qui domi obibant servitia, qualis fuit dominus Nicolaus Gerlechich vicecolonellus Glinanus, domi qua captivis agens brigaderium. Qui etiam, ut evitaret pericula, postquam Viennae nil effecisset, emendicatis solutisque medicorum attestationibus ad Borussiam missis, sub praetextu infirmitatis domi emansit. Reliqui omnes mense Majo ad Borussiam sunt profecti. Revocationis hujus causam suspicabantur plurimi dominum colonellum Mikassinovich, aeque captivum, ut semet hac revocatione a processu eliberaret ac ejus sententia. Alii dicebant alias aeque somniatas; illud reapse fuit, quod de pace inter partes actum sit, adeoque ob commissariatum captivos bellagerentium potentiarum quivis habere voluit; fors suffragante ea etiam, ut Borussia hac ratione eliberetur a judaea pecunia, quae vilissima regis Borussiae nomine fuit introducta, ut valor intrinsecus nec tertiae esset partis, prout assumebatur. Haec pecunia habuit in castris nostris summum exitum, nam optimi aurei nostri, argentea item justi poneris moneta ad Borussos volabat; profecto immanes divitias multi Austriacorum sunt consecuti usu ac permutatione luridissimae pecuniae. Rumor fuit, imperatorem a Judaeis Saxoniae milionem 1 accepisse, quod usus sit admissus in caesarea militia, quae hac moneta exsolvebatur. Rumorem hunc firmabat istud, quod haec sciente nec reclamante aula acta sint. Eheu quot milites decepti, qui formalitate hujus aeris reipsa debiti sponsique sibi salarii tertiam partem accipiebant.