CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1497220 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1497220.

Nodus 1497220 in documento krcelic-b-ann.xml


(Congregatio Zagrabiae.)

Zagrabiae praesente episcopo repetita fuit congregatio de assumenda per regnum fidejussione levandorum 10 milionum. Quae demum sic admissa fuit, ut nullatenus Croatiae regnum tale debitum sub ulla ratione vel praetextu afficere valeat, aut onus eorundem exsolvendorum etiam in parte minima suffere unquam regnum vel privati debeant. Qua nihilominus apparente formalitate videbatur aula esse contenta.