CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1497067 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1497067.

Nodus 1497067 in documento krcelic-b-ann.xml


(Monachis theses displicent.)

Franciscani similiter in eisdem thesibus duo moleste ferebant: primo, quod Scoto festi conceptionis beatae virginis Mariae initia attribui nequeant, ut illi in libris et pulpitis clamitarent; secundo, usurpatos a scholasticis titulos "subtilis, eximii etc." nec evangelio, nec rectae rationi congruere. Sane pro harum assertionum exmissione me rogabant. Jesuitis systema displicuit. Habes in fine libri theses ipsas, lector, quas vide sis. Kerčelić prilijepio na posljednjoj korici Annua knjižicu: "Theses" etc. štampanu u kvartu, strana 29; mi to ne priobćujemo. Vulgatis illis egregieque bis in domo regnicolari a comite defensis per horas plures, per Croatiam multum divulguri incepit, meliores dari litteras, quam scholasticae sint. Mirabaturque auditorium, adolescentem comitem loqi de tantis antea nec auditis, signanter vero in argumentatione domini Nicolai Skerlecz tabulae assessoris, qui sibi explicari a defendente prius voluit ea omnia, quae confirmare solent historias. Vienna quoque quidam juris doctor appulerat, visisque thesibus, intelligens, comitem eo die iterum defendere, adfuit, ignotusque omnibus, recta methodo per horas duas comitem examinando, objiciendo probavit utriusque magna opinione, ea autem felicitate, quod plurimi audientium amorem similium litterarum conceperint.