CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1497008 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1497008.

Nodus 1497008 in documento krcelic-b-ann.xml


(Comes junior Sermage Petrus defendit Zagrabiae. Paulinorum deliria circa studia et assertiones.)

Hujus filius, aeque Petrus, domi meae philosophicas institutiones accipiebat ex Heinnecio, autore hactenus Croatis incognito, receptis a me notabilibus additionibus, proficiebatque insigniter. Ex prolegomenis philosophiae ac universa logica cum illi theses, assertiones, corollaria, postulata compilassem typisque vulgata fuissent, Jesuitae me ut publicum societatis hostem ideo considerabant, quod privatorum studiorum utilitate scholas me ipsorum palam damnare ejularent, collegium etiam Theresianum damnari videretur |

Inter monachos schisma fuit; equidem Franciscanorum lector me imitari contendebat, p. videlicet Alanus, Paulini contra Lepoglavae, ignotae ipsis doctrinae novitate territi, ad adulandum etiam episcopo, professum notoriumque inimicum meum, palam exponere praesumpserunt, genus philosophandi ecclecticum, a Papa Clemente XIII. anno superiore die 14. Junii per bullam, quae incipit: "Dum inter gravissima", damnatum esse ut haereticum, solamque ac unicam philosophiam Thomisticam, prouti ab ipsis exponeretur, pro philosophiae catholicae dogmate praescripsisse. Theses has ut vulgarunt ob typum Zagrabiae, ita rumore per eos sparso, me in Croatiam haeresim inducere meditari, plurimi in ea manserunt opinione. Jesuitae, nescio quo fine, theses has monachi Paulini, Xaverii Sabolich vocati, primi ad me tulere. Quas cum relegissem, vidi adeo confusum Sabolich, ut dubitarem, num rationis compos foret, mille enim in thesibus suis sophisticis contradictiones exposuit, ac reliqua ut taceam, dixit: "philosophari ex principiis est proxime haereticum", haeresisque damnavit uni versa prima principia: quin logicam suam ad aquirendas scientias alias esse pro statu confuso metaphysice necessariam, in perfecto autem aquirendas statu solum moraliter; aliaque plura, quae tribus quatuorve viris in toto regno fuere risui. Cogitabam, an insano homini foret respondendum, praecipue cum sciam, quid sit monachorum garrulitas, fatuitas ac disputatio. Videns attamen, sine charitate Paulinos esse mihique detrahere, ac me praedicare haereticum apertumque religionis orthodoxae et monachorum hostem, plurimisque haec praejudicia pro fdei dogmate incussa, theses illas meas Viennam ad dominum Martini et universitatis praesidem dominum baronem Gerardum Swietten expedivi, solicitus etiam de bulla ipsa pontificis. Uterque praedictorum non solum approbationem submisit, sed se gratulari Croatiae de bonis litteris, respondit erudite ac pure. Relecta etiam bulla (quam hic ad latus adjungo

Bula je doista pečatom prilijepljena, ali je mi ne priopćujemo, jer je opće poznata

, ut calumniam Paulinorum detestari queat posteritas), provinciae eorundem provinciali perscribo foliis plane sex pro monachorum geinio, qui theses illas probaverat, sibique inscribi passus est. Fuit is p. Nicolaus Benger, quem scientiarum oraculum, ob editam confuse Paulinorum historiam, ipsi habent et praedicant. Mirabar in epistola primum, quod semet et religionem suam prostitui voluerit Sabolichii thesibus. Submisi epistolas Martinii (in monachos debacchantis), ac praesidis; ad articulum 73. 1723. provocavi, bullam, quam is nunquam viderat, misi, cogitandumque reliqui, quam injuriam papae, universitatibus orbis, litteratis, mihi, non Sabolich at ipse approbans inflixisset. Tum descendi, quid sit philosophandi genus ecclecticum, quid de eo senserit Augustinus, Hieronymus, Chrisostomus, descriptisque copiosis horum textibus, (quos scivi unice apud monachos valere), Christum ipsum fuisse ecclecticum docui, dum veritatis habuit rationem destructa synagoga hujusque doctrina. Hinc judaizare eos videri subsumebam, qua re minus intelligentes maxime terrui.